Illustrissime Domine,
Etiamsi nihil haberem, praeter injunctam mihi amicissimam ad te salutatio-
498
Et sane praeter hanc quod nunc quidem torpentibus per hyemem negotiis nunciem nihil magni est, nisi quod idem legatus ante dies hos quinque, cum gaudio natae suo regi3 filiae4 ad Galliae regem5 pertulit questus, quod legati ejus6 Palatinum7 ut electorem salutare cunctarentur. Sperat adhuc aliquid de foedere in eam rem, quanquam incerto eventu.
Caesariani8 ad V millia jam Alpes transierunt, grex morbosus non facile aperta sibi Italiae oppida morbos adeo metuentis reperturus.
A Batavicis induciis magnus hic metus; ego quin pactis staturi sint, non dubito.
Sunt adhuc in fermento parlamenta tot collegarum accessionem in sui honoris vilitatem interpretantia. Sed evanescet sine viribus ira.
Classis, quae in Oceani littore Gallico paratur, ubi omnia habuerit necessaria, quod quando futurum sit, nescio; dicitur itura recuperandas ad insulas9 in ora Massiliensi.
Abiit jam Masarinus10. Romam pervenit episcopus Montispersulani11 ad dissuendas Lotharingicas nuptias12; accingitque se eidem itineri marescallus Estraeus13, quanquam minus gratiosus apud aulam romanam.
Galassium14 Bruxellis esse latere vos non potest crebro jam nunciorum commeatu.
Maguntiaci deditionem secuta sunt Eretfeldium et Lhonsteinium15 tanquam ἐφολϰίδες. Huic malo anteiri non potuisse affirmare non ausim. Solatium nobis affertur de Colmaria Hagenoviaque liberatis ab obsidione non sine gravi hostium damno nuntius. τα ϰαϑ᾽ ἕϰαστα ejus rei, ubi propius didicero, perscribam.
Interim omnia tibi tuisque opto prosperrima.
Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus omni studio
H. Grotius.
Lutetiae, 21/31 Ianuarii A.o 1636.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
499
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1636 Hagae 6/16 Febr.