Illustrissime Domine,
Quod nuntiem haud multum habeo: ita incerta sunt omnia. Hostis non longe Viriduno Mosam transiit; Campaniae oppida strenue munit tutaturque comes Suessionensis2. In Picardiam, quo se ex Belgico fine aliae hostium copiae contulerant, rex3 militem mittit et tuendo regno, ut vetus mos est, nobilitatem evocat.
Comiter hic exceptus Parmensis4 abit locum facturus duci Bernhardo5,
8
qui hic exspectatur, ut consilia societ cum Valetta6, Fortio7, Feuquerio8, qui omnes hic sunt.Res in regno quietae hactenus, quanquam non desunt discordiarum semina.
In Italia nihil nisi praedae aguntur terra marique. Ad Tombium bene se muniunt Hispani, ad Bremum Sabaudus9, ad Clavennam et Comensem lacum Rohanius10. Pergunt novae hostium copiae transgredi Alpes, partim ad Mediolanensem agrum, partim Valli Telinae infesti. Navium Hispanicarum, quae peditem Hispanicum Genua Vadum adduxerant una, ejus generis quas galeones vocant, tempestatum vi mersa est.
Wittenbergenses legati11 Viennae adhuc detinentur.
In Alsatia Ensishemum et Marchalshemum retinent caesariani12. Argentoratum et Basilea pro fortuna partium modo huc, modo illuc nutant.
Ver appetit, res majores, ut credibile est, allaturum. Galli Vallem Telinam plane exemtam volunt Rhaetorum imperio, nisi quod e tribus nominatis unum judicem electurus13 sit Rhaetiae conventus; protestantibus neque sacra neque habitatio in Valle permittitur, sed liceat eis bona sua vendere aut per romanenses reditus accipere. Censum Rhaeti e14 Valle percipiant belli tempore XVm, pacis tempore XXVm scutatorum. Haec Rhaetis non placent, sed concoquenda sunt validiorum imperia. Ilanae nunc consultatur his de rebus.
Dux Bernhardus jam Meldas advenit. Hostis in Campania Catalauno abest XII leucas15.
Tibi tuisque omnia opto prosperrima.
Lutetiae, VI Martii n.c. anni MDCXXXVI.
Da veniam, quaeso, quod de literis molestus tibi sum, donec alia via monstratur16.
Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Ao. 1636 d. 10/20 Martij.