Nobilisime Domine,
Post ea, quae scripsi ante octo hos dies2, nihil habemus dignum nunciatu, nisi quod dux Bernhardus3 gratus regi4 proceribusque legatos resalutans, fidem suam in bonum publicum ac res maxime Suedicas, quantis potuit maximis indiciis, testatus est.
Cum eo nunc rex et proceres ad Sancti Germani fanum consilia ineunt, quibus bellum procul Gallico fine in hosticum inferatur intenta maxime in Italiam cura, ubi nuper Pralinus5, Gallico more in pericula audentius quam prudentius se ingerens, a Leganesio6 multo7 validiore circumventus inclususque clade affectus
45
ac quominus ipse cum militibus, quos habebat octingentos, interiret, Crequiaci8 adventantis fama supra verum copias ejus attollente servatus fuit novo super tot vetera documento temperandos consiliis fortes animos.Campaniam adhuc bene tuetur comes Suessionensis9. Ad Picardiae finem mittitur Castilionaeus10.
Tabernas Alsatiae fame ac pestilentia cogente a Gallasio11 derelictas fama intelligimus. Ego, ex quo ad oram maritimam maris Balthici est magnus cancellarius12, desii ad reginam13 scribere, quia14 intelligerem omnia multo defaecatius per ipsum D.M. cancellarium ejus Majestati significari posse. Nunc ducis Bernhardi rogata omittere non potui, quin ejus obsequia ipsa nota facerem. Id argumentum est litterarum, quas mitto.
Vale, vir nobilissime.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
10/20 Martii 1636, Lutetiae.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
Met andere hand: Praesent, Stasfurt, die 17 Augusti 1635.