Nobilissimi Domini,
Sicut mihi dolet infortunium, in quod innocens, quantum intelligo, incidit Bernhardus Damke2, viri egregii Hamburgensis3 filius, ita in hac occasione vestram fidem omnium inclaruisse multum gaudeo; nec dubito, quin rem ex gravissimis difficultatibus explicatam ad felicem perducturi sitis exitum.
De re pecuniaria mercator hic habitans4 mandata accepit; ego si quid adferre potero, quo levetur hoc malum, nihil operae in me desiderari patiar.
Vobis quoque5 pro benevolo in me animo gratias ago quantique inclitam nationem vosque singulos faciam, velim rebus posse ostendere.
Vestrae Nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, V Aprilis MDCXXXVI.