Nobilissime Domine,
Hamburgum te sospitem rediisse e literis tuis V et XV Martii datis2 libenter cognovi. Nec tantum pro iis, quae nuncias, gratias ago, sed vel praecipue pro summa in filium3 meum benevolentia, quam ille literis singulis praedicare non desinit. Utinam sit in quo vicem referre possim.
Valde sane avebo, quo illa magni cancellarii4 cum S. Chaumontio5 colloquium, quo item Dani6 conciliaturae sint abiturae.
Hic duci Bernhardo7 datur pecunia praesens satis parce ad sexcenta millia, promittitur in futurum, ut mos est gentis, largius.
Et classis magna sive ad recuperandas insulas8 sive ad inferendum Hispaniae bellum stat vela propediem factura.
In Italia magni sumtus regis9 sociorumque non multum promovent. Tantum datum est hosti temporis trans Alpes, ex Italia et Hispania implendi milite agrum Mediolanensem. Et Placentiae timeri video, tanta vi hostium circumsessae, ut perrumpendi tenuis spes sit. Tamen si Suedia et Gallia concordibus animis rem gerant, multoque magis, si et Britannia accedat, satis erit negotii Austriacis cum tota sua cohorte.
Quid de Stada sit et Boxtehuda nihil pridem intelligo. Sed Daniae rex, quantum cognoscere hactenus potui, viam ingreditur ad vetera sua servanda forte non ineptam, ad nova quaerenda ut archiepiscopatum Bremensem minus temporibus convenientia.
Tibi omnia, ut debeo, opto prosperrima tuumque me credi magni facio.
Tuae Nobilitati observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XVIII Aprilis MDCXXXVI.