Illustris Domine,
Magna cum voluptate cognovi neque apud te neque apud generosissimos filios tuos3, paternam etiam ingenio ferentes imaginem, periisse mei memoriam, de quo nisi gaudeam, indignus sim eo honore, quem maxime expeto. Dignitas egregia et tot in me benefacta a regno Suediae collata omnibus Suediae proceribus in universum me obligant, sed tua tuorumque in me merita ut vetustatis privilegium habent, ita propiore quodam me nexu tenent: quod rogo a me dici credas non Gallica comitate, sed Batava fide.
Nos hic Gallia utimur ut possumus, non ut volumus. Parum ejus res procedunt ad Padum in Alpibus, ad Rhenum, ad Belgicum limitem.
Causa praeter illam communem, quod in tot loca distractae vires plus moveant quam promoveant, haec propria est, quod aerarii rationes incuriose tractantur militesque, si regis4 impendia spectes, putes epoturos flumina, ubi reipsa numerantur, mireris raritatem.
Interim non inutilis nobis est gens adeo strepera et tumultuosa: nam et Hispano5 et imperatori6 tam late circumlatus terror plurimas erogationes injungit, quibus non leve accedit additamentum ex Gallicae classis paratu in mari utroque. Unde sequitur, ut Sicilia, Campania, Calabria, Hispania denique illa nominibus distincta tutelae nec minus sumtuosae indigeat, quam si ad finem hosticum esset sita.
Pax quin hic desideretur, dubitandum non est, cum videamus a nobilitate ad dilectum responderi plebem adversus nova onera seditionibus insurgere. Sed reddere Lotharingiam et in Sabaudia Pignerolum indignum hac regni opulentia rebusque non improsperis, probare fratris regii7 matrimonium indecorum, regis matri8 in regnum reditum permittere etiam rerum potentibus intutum. Et tamen
127
haec sunt, quae postulantur, haec sunt, quae pontifex9 pacis lectus arbiter aequa judicat.Ad haec si addamus de Palatinatu controversiam, quanta difficultas! ni redditur Anglus10 irritatur contumelia. Si redditur, perit Bavaro11 et militiae et affinitatis pretium. Electorum augeri numerum, minuere est eorum, qui nunc electores sunt12, dignitatem. Vicibus partiri et novum et neutri parti solida inde gratia.
His tot rebus pacem morantibus frui licuisset, si protestantibus stetisset concordia, quam utinam restituat Deus et illa omnia involuta adeo ad bonum christiani orbis explicet: idemque te cum generosissima familia, Illustris Domine, incolumem florentemque bono publico servet.
Illustrissimae Dominationi Tuae obsequio omni addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, Cal. Maii novi Kal. anni MDCXXXVI.