170
Nobilissime Domine,
Literas tuas, quas Maii calendis datas2 accepi, eo expectabam avidius, quod omnia heic de rebus nostris tristiora quam erant adferebantur. Et habet hoc ignorantia, quod ad pejora credenda proclivior est.
Magnum damnum accepit res sociorum amissis Confluentibus Treverinis, quibus consultam voluisset dux Bernhardus3, qui diu hic retentus inter aulica oblectamenta nunc demum ad res agendas dimissus est, postquam praecipua rerum tempora effluxerunt. Abiit eodem tempore et cardinalis Valetta4 seorsim a duce Bernhardo habiturus exercitum. Fines Galliae aliis cum copiis tutantur principes regii sanguinis Condaeus5 et Suessionensis6.
In Italia ac Valle Telina stant ferme res aequalibus partium viribus vitiisque.
Pacis magnum per omnem Galliam desiderium video sentiente plebe commercii damna. Nec Batavi abhorrent. Ad colloquium Coloniam ferme omnium judicio video destinari, urbem liberam, extra bellum et tamen non longinquam bellantibus.
In magna exspectatione sumus, quid comes Arundelius7 Ratisbonae sit effecturus, aut hic comes Leicestrius8, qui in itinere est.
Stada et Buxtehuda quali praesidio teneantur, scire cupiam, tum quae spes sit de principe Lunemburgico9. De landgravio10 varia in dies his in partibus jactantur. Quod de electore Saxoniae11 quaeris, mihi videtur expeditu haud difficile. Noverat leges imperii et reverentiam caesari12 debitam, cum armis oppressus opem Suedicam imploravit seque devinxit federe id continente, ne seorsim pax fieret. Video Saxoni faventes Germanos tradita Gallis imperii loca causari: ego quam id sit factum necessario aut utiliter, mihi judicationem non sumo, ut quae exactam requirat rerum et ejus temporis et ante actarum cognitionem. Sed cum Gallos saepe querentes audierim de cunctatione magni cancellarii13 in tradendo Philipsburgo, ego viri summi prudentiam tum in aliis rebus tum in hac praecipue admiror, qui in negotio invidioso non ultro incurrerit, sed aliorum consensu se passus sit vinci. Nunc, postquam is locus tam negligenter custoditus est, quam ardenter
171
fuerat expetitus, ipsos Gallos nimiae cupiditatis poenitet. Dicunt mihi regis14 ministri in solutum partis ejus quae15 Suediae debebatur, numerata per S. Chaumontium16 magno domino cancellario prope CC francorum millia. De ea re me nihil certi ex illis partibus accepisse miror.Turcae17 vires in Persas verti videntur, a quibus Rewanum obsessum est.
Poloni cum Palatina conjugium18 non ex re fore Suedica, video, multos arbitrari. Dicitur legatus19, qui e Polonia in Hollandiam venit, ex Anglia etiam huc venturus.
Si quid scitu dignum evenerit in his locis aut aliunde cognosci poterit, non patiar te ignarum.
Vale vir nobilissime.
Tuae Nobilitati addictissimus obsequentissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, XX/XXX Maii MDCXXXVI.