198
Et ea, quae antehac misisti, vir amplissime, et ea, quae nunc calendis Iuniis addidisti2, recte accepi, clara indicia optimae tuae voluntatis erga patriam tuam, ejus socios et me ut amicum tuum veterem.
Valde mihi dolet, quod summarum virtutum principem3, cui, ut scis, ab aetate prima fui devotissimus, videre mihi nuper in urbe per ipsius negotia non licuerit.
Edictum regium de causis armorum in eos, qui in Burgundiae comitatu pacis antiquae jura non servaverunt4, legeram jam ante prudenter sane scriptum. Et curam excellentissimi principis pro locis rebusque consecratis laudo optoque, ut illustrem ex hoc bello lauream ad tot sua majorumque decora addere ipsi contingat.
Suedi nostri strenue ad Albim Vibiumque rem gerunt majora acturi, ubi dilectus, qui nunc per omnem Scandinaviam Livoniamque aguntur, advenerint. Etiam in Westfalia non quiescunt capta nuper Minda ad Visurgim, Osnabruggo vero hostili obsidioni exempto. Magnus Suediae cancellarius5 Stralsundi in ora maris Baltici belli pacisque consilia librat.
Nobis, si et hoc vacat scire, satis inter negotia otii est ad legendos aliorum labores sermonesque cum amicis serendos, quos inter utinam te quoque conspicere detur.
Tuus toto animo.
Lutetiae, XII Iunii MDCXXXVI.