Nobilissime Domine,
Aspexi laetus post multum temporis amicam manum, ternis literis, quarum primae die non addito satis ostendunt se aliis esse vetustiores, quae scriptae sunt 29 Aprilis et 6 Maii vet. cal.2 has omnes heri simul accepi et pro amoris in me perseverantia et iis, quae nuntias habeo gratias.
Ex literis ad M. cancellarium3 meis cognosces sero sed tamen serio commovere se Gallos. Si simul Leodii habetur, quae debet cura, si landtgravius4 perstat, et Lunemburgicus5 causa data ad meliora redit nostraque e Suedia supplementa properantur, nihil video, cur non optima speremus.
Perscripserat huc dux Bernhardus6 auditum sibi Hatzfeldii7 copias a nostris caesas.
Ego quoties aliquid nostris contigit prosperi, quamprimum id scire aveo, tum ut usura fruar gaudii, tum ut eo suscitabulo utar apud Gallos et, si possim, apud Anglos etiam.
Sultani8 molitiones credo Domitiani9, Nervae10, Trajani11 animos reddent nostri amantiores.
218
Filio meo12 quod facies, eo nomine plurimum tibi debeo. Si oneri est, reditum ad nos suade. Si quid per aetatem rerumque imperitiam minus provide facit, rogo moneas et me tuum perpetuo existimes.
Mitto exemplum literarum Marini13 de conatibus Rohanii14.
Vale quam optime.
Tuae nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
Dabantur Lutetiae, 9/19 Iunii 1636.
Filium miseram epistolarum occasione et eorum, quae cum D. Spiringio15 mihi erant agenda, quamdiu gratam ibi ejus mansionem putavi reliqui lubens: obtrudere eum neque tunc volui neque nunc velim.