Venerande Pater,
Quinae tuae litterae per septimanas quinas exspectatae tandem ad nos pervenerunt ventis adversantibus aliquamdiu Caleti detentae.
Quae de Mockelio2 mones, ea mihi curae sunt, et spero magno quoque cancellario3 cordi fore; cum Spiringio4 etiam collocutus super assiduis erogationibus, de quibus conquiriris5 toties, pro responso accepi egisse se super istis cum senatore Reigersbergio6, qui haud dubie habitos inter ipsos sermones tibi prescripserit; ait praeterea expensorum scedas a te missas se recepisse at non meminisse ab aliquo legatorum id factum antehac, ut quae conficiendis itineribus aut aliis quoque rebus impendissent, eorum rationes transscriberent; solere id Dn. M. cancellarii arbitrio permitti, quem de illis constituere pro sua humanitate; ita agi cum Camerario7, ita cum aliis; tibi quoque si ab hac consuetudine non alienum te ostenderis, fore id et magis honorificum et non minus utile; trimestrium autem solutionem non dilaturum se ulterius, quam donec aut quod a Batavis debetur aut quod e Suecia exspectatur argenti receperit.
Haec propterea tibi scribere volui, ut et ipsius animum videas meque non otiosum scias in istis, quae tua spectant commoda. Ipse cum Dn. cancellario in
219
Sueciam proficiscitur, Smalzius8 in Angliam aut ad vos; mihi hauddum quicquam est certi deliberatique, nisi unum illud in omnibus tuae me voluntati ut par est obsecuturum.Ad Opitium9 litteras jam curavi, de Gaerta deque Silesia quid sit, scripsi ante dies octo10. Interim nuntiatum est nobis evasisse dolo e carcere Hornium11 corrupto, cui mandata erat ejus custodia; qui rumor a Sancti Chaumontio12 primum ad nos divulgatus nunc quoque scriptis Vienna XIV/XXIV Maii litteris comprobatur.
Vrangelius13 campi marescallus heic aeger detinetur, at Bannerio14 est impar hostili exercitus, cujus in supplementum copiae e Livonia Sueciaque advenerunt aliquae, plures exspectantur.
Inter haec nihil tam curae est Saxoni15 quam ut Magdeburgo potiatur, ad cujus obsidionem praeter Hatsveldianos16 concurrit quoque Marazinianus17 eques e Pomerania, quem praedabundus infestabat, revocatus.
Landgravium18 sociasse se Leslio19, ut puto, jam intellexeris, qui siquid liberandae Hanoviae tentarit; cujus cura ... suscepit, sciemus id brevi.
Gemnitius20 missus a Sancti Chaumontio ad Luneburgicum21, ejus animum ut expiscaretur, in itinere ab agrestibus trucidatus est.
Est inter Dn. M. cancellarii consiliarios quidam Hallius22 nomine, vir et venerabilis senectutis et mirae comitatis; tradidit is mihi hasce litteras, quas meis insero scriptas ad filiam23, quam in Gallia habeatne necne incertus est. Rogat te ut, ni molestum sit, istarum curam suscipias; simul, si fieri possit, quicquid est de illa illiusque marito, Plate24 dicto, ad aliquem in hac aula agentem scribas. Sollicitudinem ejus auget incertus rumor, qui interiisse utrunque nuntiat.
Deum, venerande parens, tibi matrique meae tutelaris esse pergat.
Tuus tibi obedientissimus filius
C. Grotius.
Straelsundiae: 1636.
220
Met andere hand toegevoegd: S.D. (=sans date).
Boven aan de brief schreef Grotius: Ontf. den 28 Iul.
Onder aan de brief staat in potlood: 22 Júnij.