eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    247

    2662. 1636 juli 6. Aan J. Gersdorff1.

    Nihil tibi praestiti, vir nobilissime, quin amplius deberem, non modo virtutibus tuis summis, sed et communi vinculo literarum atque ipsi adeo humanitati.

    Ut tantis tuis praedicationibus non nimium impar sim, optanda mihi uberior materia est, in qua te quanti faciam, uberius eluceat. Unum est, in quo respondere nunc possum, animi benevolentia, de qua sicut tibi plenissime credo, ita mutuum polliceor.

    De literis, ubi tempus erit, meminero, ne aut apud Rhaetos aut apud Venetos notore tibi opus sit.

    Pacem amicitiamque regnorum, quae sibi ultimus Septentrio seposuit, diu servet arctiusque constringat fautor pacem amantium Deus. Mea si quid eo conferre opera poterit, id semper erit in promptu.

    Vale, vir nobilissime.

    Tuae nobilitati amicissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, VI Iulii novi Cal. MDCXXXVI.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 38. Antw. op no. 2661. Gedrukt Epist., p. 244. Voor geadresseerde, Joachim Gersdorff, zie men no. 2661, p. 246 n. 4.