Nobilissime Domine,
Praeter ea, quae ad M. cancellarium2 scribo3, quae tibi scio patere, mitto salutem tibi officiosam et elogium Thoirasio4 in Italia factum5.
Duo6 Liliarii7 post longam deliberationem adivere coetum Martialis Charentoni8.
Qui a Claudio9 venit10 in sermonibus apud alios dixit mandatum sibi, ne
271
quem videat Caji11 ministrorum. Alexandri12 homines ei favent minusque Iustini13 amicitiam quam ante colunt. Vereor, ne et mala ad se pertrahant isti.De Dario14 hic sermones sunt, quasi se cum imperatore15 jungeret me non credente.
Quae vestris in partibus geruntur, rogo, ubi occasio erit, ne ignorem. Nunc scio ventos impedimento esse, qui aliquas haud dubie abs te literas detinent.
Lutetiae, VIII/XVIII Iulii MDCXXXVI.