Illustrissime Domine,
Ventus, quae diu debuit, tandem cumulo nobis persolvit omnia. Accepi enim eodem tempore literas nobilissimi filii tui2 datas IX Iunii; tuas XXII3 Iunii ejusdem et XX datas, pro quibus utrique gratias ago summas, Deo autem maximas, quod valetudinem tibi dederit commodiorem, cum spe etiam melioris in posterum. Morbus, quo tentaris, frequens est pertinaciter studentibus, quare huic etiam quamvis honestissimae rei adhibendus a nobis modus. Equitatione autem quod uteris, multum laudo. Est enim ea corporis motio efficax satis ad ea discutienda, quae coalita noxam ferunt et tamen composita nec vehemens nimium.
Nobis gaudium attulerunt deditae XVI4 hujus mensis Tabernae Alsaticae, caro quamvis emtae, multa non militum tantum, sed et ducum sanguine, quos inter multum desiderantur egregius juvenis comes Iacobus Hanovius5 et peritus belli Heibrunnus6. Etiam Hochbari arx in potestatem venit, cum jam ante7 Oberenhemum Croatarum, qui ibi apparuerant, discessu nostris8 accessisset. Clara duci Bernhardo9 haec victoria, hoc magis, quod Galassius10 cum exercitu Drusenhemi erat, ad quartam leucam, quo et rex Hungariae11 venisse nuntiatur.
274
Dola etiamnunc, quantum scimus, arma Gallica retundit. Post Capellam in Picardia nihil promovit hostis, quanquam equitatu quadruplo validior. Sed ejus ad obsidia exiguus est usus. Oppidum Guisia toto exercitu, id est decem prope millibus militum, defenditur, sane necessario, quandoquidem isthac ad interiora iter est nec sine periculo ad ulteriora tendentium a tergo relinqui potest.
De comite Licestrio12 magna in hac aula est aestimatio13. Creditur melior esse quam quae habet mandata. Certe aulam Britannicam debilitari quorundam in Domum Austriacam studiis nec negat nec gaudet; et nobiscum sentit opus fortioribus consiliis, nisi jacentem pati velint Domum Palatinam. Dolet nobis omnibus, saepe enim colloquimur, quod cum Batavis de piscatu aliisque rebus, cum Gallis ob naves captas utrinque, a Gallis quidem jure belli ad vetanda cum Hispanis commercia, ab Anglis autem talionis obtentu, controversiae oboriuntur asperantque animos neque eos sinunt rebus majoribus intentos esse. Ego haec ut auferantur, diligenter laboro et omnia moveo, neque in eo defatigabor. Audio Pontanum14 scribere15 aliquid pro Dano16 contra Seldeni ϑαλασσοϰϱάτημα17. Princeps Arausionensis Wilhelmus18 inter alia nascenti tunc maxime reipublicae et hoc prope necessarium constituit19, ut, quae erant inter nationes Belgicas civitatesque ambigua, quiescerent, donec belli finis repertus esset neque medii temporis possessio fraudi cuiquam esset. Vellem inter regna ac populos, quorum interest modum adhiberi magnitudini Austriacae, idem nunc fieret dilatis Areopagitico more in centum annos litibus ἀπόϱοις.
De pace video nuncios commeare pontificem20 inter regemque21. Sed excelsus cardinalis22 animus rebus praesertim laetis ad Ticinum perque Alsatiam et a Picardico fine, ut sperare est, depulso periculo non projiciet arma, nisi iis conditionibus, quibus testata sint apud posteritatem ipsius in Galliam merita. Interim in hoc persto pontificis conciliaturam non posse non inimicam esse protestantibus.
Arondelius23 a Ratisbona retro Viennam iit, credo, amicis ibi comparandis. Nam imperator24 ipse Lintzii est.
De liberata Hanovia scripsi antehac25, sed tantum est illinc huc intervalli tamque infesta in medio omnia, ut ista prope citius ad vos quam Lutetiam perferri arbitrer.
275
De Leodicis non defuimus legati prope hic omnes ostendere, quantum intersit eos non deseri amantes adeo libertatis et bello natos. Spero Batavos quoque invigilaturos occasioni tam vicinam tamque utilem amicitiam ostentanti.
Gaudeo principem Arausionensem26 podagra liberatum, nam quanquam capite imperatur, non pedibus, habent tamen et pedes usum suum, nec in militia tantum, sed et in imperiis. Hic qui aerarium tractant27, perpetua chiragra laborant; nec id Suedia tantum experitur, sed et sociorum alii.
De classe Gallica nihildum audimus; nescio, an morantem tamdiu ad Armoricum littus auferre, qui nunc flant, Euri poterunt. Sed imperant classi alter antistes Burdigalensis28, alter Harcurtius terra bonus29.
Rex Romanorum quin futurus sit qui nunc Hungariae est30, prudentium vix quenquam video dubitare. Bavarus31 tamen cunctatur nonnihil, ut certus sit retinendi quae possidet. Scutamorius32 plane et sine fuco tuus est. Dabo operam, ut idem sis apud Licestrium, virum praeter ceteras virtutes eximie eruditum.
Deus te tuosque servet et res fluctuantes ad bonum commune gubernet.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni observantia addictus
H. Grotius.
Lutetiae, XIV/XXIV Iulii anni MDCXXXVI.
De Lunemburgico33 si quid accipis certi, rogo particeps fiam.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.