eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2692. 1636 juli 31. Aan B. Aubery du Maurier1.

    Nobilissime et Amplissime Domine,

    Maxima me voluptate adfecerunt literae tuae2. Quid enim mihi gratius accidere possit quam eos mihi commendari, quos et praeter indolem ipsorum et veterem patris amicitiam carissimos habui semper habeboque.

    Is, qui ad familiam pertinet principis Arausionensis3, citius quam arbitratus fueram discessit. Igitur, quas ipsi traditurus fueram, misi ad senatorem Reigersbergium4, ipsum omnesque nostri amantes rogans, ut filius ille tuus ipsis adjuvantibus processus faciat, dignos suis virtutibus ..., ut simul legatione, simul eximia quam obtinebat dignitate eversus sit, audieris.

    Hae sunt rerum vices: et prava consulta in auctores recidunt. Felix a turbis remota vitae tranquillitas, qualis est, qua tua senectus fruitur. Ad qualem optimum iter capit filius tuus5, qui se foro, id est liberrimo, ut nunc sunt tempora, vitae generi dedicat tanta fide atque sedulitate, ut neque tu pater neque nos a patre amici proximi majus in eo studium debeamus optare. Dolet mihi, quod vox ejus hactenus audiri publice et famam, qualem auguramur mereri, non potuit. Sed hoc temporis interusurium magno, ut speramus, cum foenore brevi pensabit.

    Nostra familia bene valet. Tuae matronae6, liberis7 carisque omnibus eadem, quae meis precor.

    Lutetiae, 31 Iulii 1636.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 252; ep. ad Gallos, p. 387. Antw. op no. 2614.
    2 - No. 2614.
    3 - Frederik Hendrik. De bewuste zoon van Du Maurier is Maximilien; vgl. no. 2614, p. 180 en n. 2 aldaar.
    4 - Nicolaes van Reigersberch.
    5 - Louis (1609-1687).
    6 - Du Mauriers tweede vrouw Renée de Jaucourt de Villarnould.
    7 - Behalve Louis de zoons Maximilien, Maurice, Daniel en de dochters Louise, Eléonore, Amélie-Madeleine en Emilie-Catherine; zie IV, p. 153 nn. 7 en 9.