307
Vir Reverende,
Bonitatem, paternum tibi non minus donum, quam ipsa est eruditio, magnam in te semper credidi: magnitudinem tamen ejus satis complecti animo non potui, nisi postquam literas legi Idibus Aprilibus ad me datas2. Et Reygersbergius3 quidem ut spero, aliquando conspectu tuo fruitur mihique nuntium laetissimum feret prosperae tibi valetudinis rerumque aliarum.
Interim ita mihi auxisti de summa in me benevolentia tua fiduciam, ut alios etiam tibi juvandos tradere non verear. Steuardus, gente Schotus et, quae ejus gentis laus velut propria est, ingenio per omnes philosophiae partes bene exercito, Sedani eam disciplinam feliciter juventuti instillavit4. Sed discors ei Molinaeus5 vim omnem presbyterii in ipsum effudit. Ita coactus inde discedere venit Lutetiam ibique multis bonis et eruditis se suamque operam probavit. Vocatus hinc in Lugdunensem Batavorum fuit Academiam. Sed amor patriae communis et virorum magnorum hortatus eum ad vos perduxere. In Britanniam ut venit, rogat me, quem sibi optime volentem noverat, ut se in notitiam maximi Angliae primatis6 introducerem.
Non ausus fui tanti viri perpetuas pro regno proque ecclesia curas meis precibus interpellare, sed ad te recurri, qui ei sive praesens sive absens aditum ad eminentissimum archiepiscopum parare et pro eo qua merito polles gratia possis et pro tuo in literas literatosque studio non gravate id sis facturus. Ipsum quoque pronum adeo ad benefaciendum plurimis animum D. archiepiscopi gaudere credo, cum7 monstrantur ei, qui in aliqua studiorum parte utiles esse possunt. Tu si mihi vicissim aliquem commendaveris, dabo operam, ut appareat, quanti te primum, deinde et tibi caros faciam.
Vale, vir eruditissime. Literas viri summi parentis tui ad me, quas ante annos aliquot in Hollandiam cum aliis ejusdem literis edendas miseram8, cum fides promissi non impleatur, jussi per meos repeti. Rogo, ne defatigeris bene de publico mereri nosque non operum tantum, sed et cogitationum tuarum facere participes.
Vale cum tua9 ac tuis quam suavissime.
308
Tuus optimo animo
H. Grotius.
Lutetiae, V Augusti novi Calend. MDCXXXVI.