eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2704. 1636 augustus 8. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Videor mihi recte incepturus ab Enniano versu voce una immutata:

    Gallia terribili tremit horrida terra tumultu2.

    311

    Nempe Samaram transiit hostis tanto agmine - XX M equitum, X M peditum esse dicuntur -, ut nihil contra ausus sit comes Suessionensis3, qui illis in partibus curabat; Galli Esiae pontes pene omnes abrupere, ut intra eum amnem hostem sisterent. Sed et hunc vado transgressi excursores flammis, caedibus, rapinis etiam circumsita Compendio vastant.

    Cardinalis Riceliacus ad remedia decurrit, quae satis apparet periculo expressa. Mareschallum Lafortium4 ad magistratus civitatis hujus allegavit, ut ipsa re ac fide potens milites conscriberet. Facit, multaque ex officinis et tabernis et otiosa juventute millia confluunt, quia praeter arma dantur singulis praesentis pecuniae XX floreni aut pro ea vestes; et septeno quoque die solventur stipendia, per eos, quos civitas ei negotio praeficiet; credoque ad alias etiam civitates manaturum hoc exemplum.

    Mali magnitudo etiam vetera religionum odia ita obruit, ut civitas hoc onus in se suscipiens postulaverit, ne quis alius mareschallo Lafortio fines laborantes tutaretur, idque impetraverit.

    Itaque comes Suessionensis in Campaniam, unde venerat, Brezaeus5 in Caletum praefecturam suam mittitur. Evocatus etiam a secessu suo Castillionaeus6 jussusque sine mora ire ad comitem. Longovillius7 vero precibus pollicitationibusque Normannicam et vicinam nobilitatem, satis male habitam anno priore, excitat, ut in hoc discrimine patriae manus suas commodet. Rex ipse8 in hac urbe nunc est conspectu suo reprimens seditionum semina alioqui facile eruptura; tantum est in potentes, praecipue qui pecuniam tractant, plebis odium.

    Incommode evenit, quod Dola regis arma etiamnunc detinet. Exercitus Valettae9 et ducis Bernhardi10 satis habet Gallasii11, modico intervallo dissiti, conatus impedire, quanquam is Polonorum stipendia negata querentium secessione - trans Rhenum iisse creduntur - non parum imminutus est.

    At in Italia manent discordiae cunctaque corrumpunt. Parmensis12 nondum quidem descivit, sed aures dat Hispano13. Sabaudus14 sua curans et semper ad Hispani gratiam respectans impedivit, quominus post praelium Mediolano sane trepidanti admoverentur arma; ad Lacum majorem morari ei visum. Interim a Neapoli V millia militum per Genuatum agrum novum hosti auxilium cum venissent, nulla jam spe quicquam promovendi, retro Vercellas et in subalpina ductus est sociorum exercitus.

    Rohanium15, nequid agere possit, sua mala exercent, pecuniae inopia, fluxa fides, pestis formidataque non militis tantum, sed et plebis Rhaeticae seditio,

    312

    iratae Gallis, iratae suis etiam magistratibus. Sed hanc narrationem Marino16 relinquam.

    Mittunt huc iterum Helvetii, ut pacem orent comitatui Burgundiae reddi, Rhaeti, ut debita sibi stipendia obtineant.

    Zavaskius17 morbo, an quod morbum simulet, haeret adhuc hic. Interea in Angliam alios e Polonia venisse audimus.

    Multum refert principem Arausionensem18 hoc tempore aliquid moliri, quo hostem distrahat; et faciet, puto, si adsit pecunia, Anglis jam, dum vim minantur in piscatores, non parum ejus reipublicae impendia onerantibus. Iidem pecunias hosti, iidem milites, iidem cuncta bello necessaria transportant. Batavorum arma in Dunquercanos, quantum possunt, prohibent, quo haec cuncta consilio, ego non video, forte nec ipsi vident. Exitus docebit, an haec in Hispanum obsequia Palatinae Domui sint profutura.

    Duo millia ex cardinalis Valettae exercitu, totidem ex eo, qui Dolam obsidet, abstrahuntur ad ea, quae magis urgent, Picardiae mala. Tum vero quos divitiae invidiosos vulgo facere possent, propriis suis sumtibus militem exhibendo faciunt se populares. Parlamentum II M homines alet; rationum praepositi MCC19; collegium, quod superindictis praeest, quae auxilia et subsidia vocantur CCCC; regis secretarii non illi primores, sed minorum gentium, quorum tamen magnae sunt immunitates itidem CCCC; cancellarius20, dico summi aerario praefecti21, cum tota sua cohorte M equites; domus quaeque carrucam habens equitem unum; magistratus Parisiensis II M praeter IV M, quae civitas in se suscipit; proximi vici IV M. Iam et civitates aliae exemplum Parisiense sequuntur, et quae hinc sunt Blaesas X M polliceri dicuntur. Omnibus hujus urbis habitatoribus imperatum est, arma tutandae urbi parata habeant; ipsa urbs, qua in hostes obversa est, et ad eandem partem spectans Dionysii vicus, muniri incipiunt; nec mirum, cum diei itinere non longius hostis Abbatiae aedem Sancti Eligii ad Esiam incenderit.

    Divionense parlamentum principi Condaeo22 in supplementum eorum, qui in Picardiam missi ex ejus exercitu, II M suo impendio misit. At cardinalis23 magno cum strepitu hodie ex hujus urbis armamentario eduxit sex bellica tormenta magni ponderis.

    Mitto edictum regis24, quo omnes nobiles et qui arma gerunt, jubentur ire ad exercitum, qui est apud Compendium. Rex ipse omnium opificiorum hujus urbis magistratus allocutus est, ne in hac necessitate patriae deessent. Promisere omnes liberaliter, quidam addita conditione, ne a Bulionio25 pecuniae tractarentur rege id futurum pollicente. Nomen militiae dederunt, unde cognoscatur hominum hic

    313

    copia, ex urbe demtis suburbiis sutores mille quingenti, laniorum tria millia iique celibes omnes. Equi ex stabulis abducuntur in usus publicos. Regis frater26, qui satis nolens Blaesas abierat, evocatur.

    Dum haec scribo, malus advenit nuntius captae ab hoste Corbiae ad Samaram, loci ad transmittendas, quoties opus, copias machinasque oportuni. Speramus nos ex vestris partibus, Excellentissime Domine, prosperiora audituros.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius27.

    Lutetiae, 8 Augusti novi Cal. 1636.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 253; Oxenst. Skrifter II, p. 219.
    2 - Ennius fig. 310 (Ann. VI frg. 6): Africa terribili tremit horrida terra tumultu; zie Ennianae Poesis Reliquiae iteratis curis recensuit Ioannes Vahlen. Lipsiae In Aedibus B.G. Teubneri MCMIII, p. 55.
    3 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    4 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    5 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    6 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    7 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville, gouverneur van Normandië.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Louis de Nogaret d'Epernon de la Valette.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in dienst van Ferdinand II.
    12 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    13 - Philips IV.
    14 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    15 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van het Franse leger in Graubünden en de Veltlin.
    16 - Charles Marin of Marini; zie V, p. 436 n. 4.
    17 - Johan Zawadski, Pools gezant.
    18 - Frederik Hendrik.
    19 - De uitgave der Oxenst. Skrifter heeft ‘MD’; vgl. echter no. 2705.
    20 - Pierre Séguier.
    21 - Claude de Bullion en Claude le Bouthillier.
    22 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    23 - De Richelieu.
    24 - [Parijs, 6 augustus]: Ordonnance, portant injonction à tous les maîtres d'hôtels et gentils hommes servants de S.M., hors de quartier, de se rendre en l'armée de Picardie, montés et armés (Actes Royaux).
    25 - Claude de Bullion.
    26 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    27 - Onderschrift en naam ontbreken in de uitgave der Epist.