Vir Nobilissime,
383
Iter in Italiam sub idem ferme tempus, quod tibi destinatum arbitror, moliuntur2 duo mihi percari, alter conjunctus publicorum negotiorum vinculo D. Schmalcius3, magni Suediae cancellarii secretarius, in magna apud ipsum gratia, alter affinitate propinqua admodum, fratre genitus meae conjugis4. Qui si te nondum transgressum Alpes aut alibi locorum invenire poterunt, felices judicabo idque si Deo volente evenit, mutuam ut amicitiam inter vos colatis, illos monui, te vero precor.
Si quid vicissim facere potero, quod tibi sit gratum, nihil aliud erit opus, quam id5 ut sciam.
Vale et nos ama.
Tuus vero animo
H. Grotius.
X Septemb. MDCXXXVI.