Illustrissime Domine,
Nescio, an per ea, in quibus agis, loca transituri sint D. Schmalchius2, magno Suediae cancellario a secretis, et fratre genitus meae conjugis meaeque domi versatus hactenus, D. Reigersbergius3. Sed felices judicabo, si eis conspectu colloquioque tuo, quae ego saepissime desidero, dabitur frui. Quod si ipsis Deus concesserit, rogo, ut referre aliquando possint meae commendationi apud virum tantum ponderis fuisse aliquid, ut in eo triumphem.
De iis, quae geruntur, nihil addam: nam et sero puto perventuras has literas et diligentiam Domini Priandii4 nemo est, qui exaequet.
Vale, vir summe.
Tuae Illustrissimae Amplitudini addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, X Septembris MDCXXXVI.