Nobilissime Domine,
Fervent hic de pace sermones misitque ad cardinalem Hispanum2 pontificis
392
hic agens nuntius3, ut ad pacem tractandam tempus ab armis quietum obtineat. Angli4 urgent, ut reddatur Lotharingia, sperantes eo5 se opimiores conditiones impetrare posse Palatinae domui.Bellum ubique majore strepitu quam processu agitur. Nam praeterquam quod Corbiam exacte muniit hostis, nihil aut cis aut ultra Samaram magni agitat et rex6 nobilitatem ab extimis regni partibus adventantem in ver distulit, ita ut praelium exspectandum non videatur.
In Burgundia quid futurum sit, dubitari potest: sunt nunc ibi principis Condaei7, cardinalis Valettae8, ducis Bernhardi9 copiae; sed magnus est regis Hungariae10 et Galassii11 exercitus crescitque e Silesia, Saxonia, Westfalia.
Vallis Telinensis res non optime se habent aegrotante Rohanio12 simulque rebus Rhaeticis et imminente hoste, tum ex Lindavia, tum ex Tirolensi agro.
Mari nihil agitur naves longas triplo supra Gallos numero habente Hispano13, caeteris minus illi coelo idoneis. Per Italiam Gallis sociisque ad Hiberna repulsis agro potitur Hispanus cepitque Castella Fontanam ad Sesiam, Rebidum non longe Alexandria Insubrium, exemit obsidio Rotofredi castellum in Placentino agro caesis, quas ibi collegerat Parmensis14, copiis. Parmensi diras minatur pontifex, ni bello abstineat.
Angli Ratisbonensia adhuc responsa exspectant. It eo a Polonia Ossolinskius15 regis sui16 jus in Suediam commendaturus imperatori17 et electoribus18 pacisque se Germanicae conciliatorem oblaturus. Simul regi Hungariae, si quid potest, ad Romanum Regnum19 adipiscendum navabit operam. Hanovia de induciis agit rerum periculo.
Tempus efficit, ne quid adjungam aliud, Illustrissime Domine, quam votum pro Illustrissimae Dominationis Tuae rebus prosperis.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, VIII/XVIII Septemb. MDCXXXVI.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.