eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2806. 1636 oktober 20. Aan H. Vagetius1.

    Omnia cum duris bellum circumstrepat armis, Nilque satis tutum Mars ferus esse sinat; Tu tamen en thalamos audes tentare jugales, Blandaque conjugii federa pacis opus. Sed Musis belli datur exarmare furorem, Et trahere infestos ad meliora viros. Hoc tu praesidio, Vageti doctissime, fisus Vincula non metuis quae tibi fecit amor. Pronuba Calliope genialia carmina cantat, Praelucetque sacras ipsa Thalia faces. Et quae tu parvis facias foecunda Poëtis Tempora fulmineo libera Marte parat.

    Habes epigramma, vir eruditissime mihique amicissime, simulque votum meum, quod effectum det Deus.

    Venit ad nos Brandanus Daetrius2 tibique cuncta satis recte procedere nuntium mihi pergratum attulit. Ego si quid unquam possim facere quo appareat, quanti mihi sis, non exspectabo dum roger. Interim tibi amicisque veteribus cuncta opto prosperrima.

    Tuus ex animo
    H. Grotius.

    Lutetiae, X/XX Octobris MDCXXXVI.

    Notes



    1 - Copie Bibl. Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 272. Antw. op no. 2617. Betreffende Henricus Vagetius - Vaget - zie VI no. 2234, p. 161 n. 1.
    2 - Zie no. 2606, p. 167 en n. 3 aldaar.