eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2814. 1636 oktober 28. Aan G. Calixtus1.

    Dudum est, vir plurimum reverende, quod te ex fama, quae nihil tale latere patitur, cognovi atque suspexi. Hamburgi cum essem, accessit et amandi te causa, cum per amicos tuos et animum tuum mihi optime volentem et benigna de laboribus nostris judicia cognovi. Legi eodem tempore cum voluptate praefationem tuam ad Augustini libros de Doctrina Christiana et ad Commonitorium Vincentii Lirinensis2, qua nihil prudentius, nihil hoc seculo utilius scribi potuisse censeo. Nisi enim interpretandi sacras literas libertatem cohibemus intra lineas eorum, quae omnes illae non sanctitate minus quam primaeva vetustate venerabiles ecclesiae ex ipsa praedicatione Scripturis ubique consentiente hauserant diuque sub crucis maxime magisterio retinuerant; nisi deinde in iis, quae liberam habuere disputationem, fraterna lenitate ferre alii alios discimus, quis erit litium, saepe in factiones, deinde in bella erumpentium finis? Neque vero documenta dare contentus addidisti et documentis congruens exemplum, in illa nobili de conjugio clericorum controversia,

    467

    qua super re quae scripsisti3 itidem Hamburgi agens cum voluptate summa legi: et haec, quae legeram, aliis legenda monstrare non omisi.

    Francofurtum4 cum venissem, magno meo bono adeptus sum amicitiam viri amplissimi Iacobi Lampadii5, quicum libere collocutus, si quid mei ad pleniorem tui tuarumque sententiarum notitiam deerat, cognovi tum ipsius relatu tum ex libro tuo, quo me donavit, qui theologiae maxime necessariae, id est, ad mores christianos, sine quibus caetera omnia infructuosa sunt, pertinentis partes exsequitur potissimas addita appendice contra novum hominum genus in hoc ratione utentium, ne ratione uti liceat6.

    Has ob causas animo tibi factus sum indies conjunctior, fortunaeque meae, quam Deus ex diu aspera in mitiorem commutavit, id maxime deesse credidi, quod non aliquem, cui eadem placerent, quae tibi ac mihi, haberem vitae socium.

    Id cum nunc tua ope consecutus sim misso ad me Brandano7, debitorem tibi me eo nomine profiteor; deinde vero et pro cumulo, quem huic beneficio addidisti donatis mihi libris tuis, tum iis, quos hactenus videram, tum illo non minus laudando de cursus nostri clausula, id est, extremo judicio8. Legi et hunc eodem, quo caetera scriptum judicio atque animi moderatione. Efficiam et ut alii legant, qui lectis pridem tuis scriptis de harmonia euangeliorum9, et illo, quem ego hic legendum pluribus tradidi, de Theologia morali libro, te vero pretio aestimant, quos paucos esse aut10 ignobiles veto te credere.

    Confido futurum, ne me advocati Brandani neve Brandanum adventus huc sui poeniteat utque noster convictus ad ea, quae me tecum connectunt vincula, accedat.

    Vale, vir plurimum reverende.

    Tuus tuo merito
    H. Grotius.

    Dabam XVIII/XXVIII Octobris MDCXXXVI.

    Notes



    1 - Copie Bibl. Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 274. Geadresseerde, Georg Calixtus, is de Helmstedtse theoloog, door wiens bemiddeling Grotius zijn nieuwe huispredikant Brandan Dätri kreeg.
    2 - D. Augustini Libri IV de doctrina Christiana, Liberqve de fide & Symbolo, ac Vincentii Lirinensis Commonitorium, cum Prooemio Calixti prolixo, atqve Admonitione, sub finem adjecta. Helmstadii 1629. Over Vincentius van Lérins en zijn Commonitoria zie men IV, p. 205 n. 5.
    3 - Tractatus de conjugio clericorum, qvo ostenditur Pontificiam legem, qva sacris ministris conjugium universim & simpliciter interdicitur sacrae scripturae, rectae rationi, justarumqve legum naturae, & Exclesiasticae primaevae antiqvitati, prorsus adversari; in primis autem, qvod Baronius, Bellarminus, & socii, asserunt, Aposlotos eam sancivisse, absurdam novitatem esse. Sub finem agitur de haeresi Hildebrandina, & additur appendix, nonnihil scriptorum ad rem facientium, complexa. Helmstadii, Excudit H. Mullerus 1631.
    4 - De Rotterdamse copie heeft hier ‘Franconofurtum’.
    5 - Over Jacob Lampe zie men no. 2606, p. 167 n. 1.
    6 - Epitomes theologiae Moralis Pars prima. Una cum Digressione de arte nova, qvam nuper commentus est Bartholdus Nihusius, ad omnes Germaniae Academias Romano Pontifici deditas & subditas, imprimis Coloniensem; Cujus Digressionis ergo haec Epitomes pars seorsim nunc editur. Helmstadii Excudit H. Mullerus 1634.
    7 - Brandan Dätri, Grotius' nieuwe huispredikant; zie no. 2606, p. 167 n. 3.
    8 - De supremo judicio Liber unus. Helmstadii Excudit H. Mullerus 1635.
    9 - Concordia qvatuor Scriptorum Evangelicorum, & locorum, qvae in iis occurunt, difficiliorum ac dubiorum explicatio: Additi sunt duo Indices qvorum prior exhibet ordinem, qvo illa ex Evangelistis est comportata, posterior res plerasqve memorabiles. Halberstadii 1624.
    10 - De editie der Epist. heeft ‘&’ in plaats van ‘aut’.