Excellentissime Domine,
Malus sum mercium permutator, qui pro laetis tristia reponam: sed ita ferunt tempora.
Hispani facto in Vasconicum littus exscensu magnis cum copiis Sancti Iohannis de Luce municipium et portum in propinquo, quem munire Galli coeperant, tantum ceperunt2 tanto in Bajonam terrore, ut eam urbem tueri non ausi provinciae ejus praesides Espernonius3 et filius ejus dux Valetta4 se subduxerint.
Gallassius5 nihil de suo milite in Saxonis6 gratiam imminuens cura ejus rejecta ad militem, qui in Westfalia Hassiaque est, totis suis copiis putatur ad XL esse millia sine morbis neque arcto commeatu; post captum Mirobautium, caput Burgundiae Gallicae, Divionem insesso, qui urbi imminet, monte infestat.
Gallis ad Corbiam et anni tempestas impedimento est et alimentorum inopia; nam pulveris bellici penuriae remedium a Batavis petitum est. Saeviunt morbi profluentes, etiam ubi rex7 est Cantiliaci.
Placentia premitur. A Cerbellone8 in metu est Vallis Telina impare hosti Rohanio9. Tot malis distractus non potest mederi omnibus ingens cardinalis10 animus.
Arundelius11 Francofurti nova mandata expectabit. Hic Angli etiamnum fluctuant.
Magni beneficii loco accipiam, si quae illis in partibus geruntur, ignorare non sinar.
490
T.M. Excellentiae observantissimus12
H. Grotius.
Lutetiae, V Novembris novi calend. anni MDCXXXVI.