Vir nobilissime,
Eadem hora literas abs te accipio binas Calendis Augusti2 et XIX Septembris3 datas. Nam illas, quibus respondisti a me scriptis4, non accepi. Gaudeo tam constantem tibi esse mei memoriam quam ego tui oblivisci nunquam possum.
Radsevilii ecclesiasten5 non vidi, alii ad me literas tuas pertulere.
De Gallicis, quod quaeris, rebus haec summa est. Magno et animo et felicitate rex6 hostem intra fines ingressum ultra flumina Picardiae Samaram, Burgundiae
577
Ararim rejecit. Accesserunt ad hoc, quod praecipuum est, magna decora: Corbia oppidum munitissimum hosti ereptum gravi jam autumno obsidentibusque magis quam obsessis metuendo; Sancti Ioannis ad Lonam Burgundiae oppidum hosti obsidenti sub idem tempus ereptum; pugnae felices multae. Belli praemium Lotharingiam adhuc totam, Alsatiae pleraque tenet rex; hostes nihil juris Francici, praeter unum7 Aquitaniae portum Socovam, Bajona non procul, et Ligustici maris insulas duas Margaritae et Honorati nomine. Nam Capella et Castelletum in Belgico fine vix digna sunt memoratu.Venio ad illud de Iudaeis. Facis pro tua bonitate, quod non facile credis eorum criminationibus, qui odio religionis in alios inardescunt. Pie non minus quam prudenter ab imperatoribus Honorio8 ac minore Theodosio9 constitutum est L. 14. C. de Iudaeis10, ne quis cum sit innocens tanquam Iudaeus obteratur neve expositum eum ad contumelias religio qualiscunque perficiat. Quid non christianis veteribus, quid non illis nostri prope saeculi, qui a pontifice secesserant, et ante Valdensibus11 objecit freta potentibus praesidiis et ex accusatae partis publico odio impunitatem sperans mentiendi licentia? Iudaei ex quo patria exsules infestis dominis serviunt, haud dubie ad calumnias patent. Nec tamen semper innocentes praestem, cum exsecrari christianos fas piumque habeant, ut ex Thalmudicis aliisque libris apparet12. Neque factis abstinere sunt soliti, ubi vires ipsis suae placuerunt. Quid Cyrenenses Iudaei fecerint, vide Dionem Trajano13, quid alii inter Chalcedonem et Antiochiam: Sozomenum, lib. VII. hist. Eccl., cap. 13 et 1614,
578
Socratem, lib. VII, cap. 1715. Nicephorus dubiae nonnullis habetur fidei. Videnda tamen quae dicit de Iudaeis Arabibus, Samaritanis, Antiochenis lib. XVII, cap. 6 et 24, lib. XVIII, 4416, praesertim cum de postremo attestantes habeat Paulum Diaconum, lib. XVIII rerum Romanarum17, Zonaramque18 in Phoca; Anglia expulsos ob detectum crudele consilium ait Polydorus, lib. XVI19. De pueris occisis eorumque sanguine collecto nescio quos in usus Monachii, Tiguri, Bernae, Weissenscho in Turingia, Uberlingae Vindelicorum, Diessenhovii ad Acronium auctores sunt Stumphius20, Thomas Barbariensis in Fortalitio fidei21, Michaël Neander in erotematis linguae sanctae22. Certior his de Tridentinis Iudaeis idem579
affirmat Sabellicus, lib. VII. Enneadis. X,23 de Tirnaviensibus in Hungaria Bonfinius lib. IV, dec. V.24. Ut magica aut superstitiosa taceam, cum constet puerilem sanguinem in eo se proluentibus leprae esse remedium, cujus quaesiti multi infamati sunt reges; potuere Iudaei, qui medicinam faciunt, hoc promptius eo decurrere, quo magis christianos odere, nisi poenarum metu absterrerentur25. Apparet ergo vetus esse hoc sive crimen sive fabulam. Utrum apud nos sit, non facile dictu est. Nam neque omnibus neque nulli credendum est, Αἱ πίστεις γάϱ [τοι] ὁμῶς ϰαὶ ἀπιστίαι ὤλεσαν ἄνδϱας26.Expendenda sine motu animi testium religio, numerus et oculatine sint an auriti tantum. Nulla fides autem est, cui minus fidei esse debeat quam tormentorum. Mentietur, ut ait vetus quidam27, qui ferre potuerit; mentietur qui ferre non potuerit. Infinita mihi exempla suppetunt isto tam fluxo argumento inique interfectorum. Neque miror fuisse viros graves, qui christianis omnino a questionibus illis violentis ac periculosis abstinendum censerent, cum certum sit in sapientissima Mosis lege fuisse incognitas et nunc Angliam sine iis non minus tuto quam alias gentes vivere Romaeque, dum libertas stetit, immunia ab iis fuisse civium corpora. Apud Batavos Iudaei suspecti talium facinorum non28 sunt, sive mitius habiti mitescunt et ipsi, sive recentes advenae cautius vivunt. Certe pridem non levibus de caussis Belgica omni non minus quam Gallia exacti fuere, ut de Hispania nihil dicam, ubi praeter aequum eos tractatos non nego.
Meminerint ergo judices suae religionis esse falso religionis affectu non abripi et, ubi res non plane liquet, tutiorem esse quamvis nocentis absolutionem quam innocentis29 damnationem.
580
Nulla satis de vita hominis cunctatio longa est30.
Haec sunt, quae mihi nunc ad id, quod quaesieras, in mentem veniebant. Si quid est, in quo utilis esse possim, noli operae meae parcere, meque tuo perpetuo in me amore obstrictum scito, mutuum ut faciam aut etiam te ut coner vincere.
Tui amantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XII Decembris novi Cal. MDCXXXVI.