Illustrissime Domine,
Habemus rerum novarum haud ita multum, nisi quod pro certo jam habetur trans Rhenum ire iam2 Gallassium3 parte copiarum circa Burgundias relicta.
Metuendum est, ne interni motus belli externi consiliis impedimenta adferant. Rex4 ad fratrem5 misit quidem conditiones per Leonem6, consiliarium regium, sed ita ut simul iter ipse paret Fontembellaqueum, inde Aurelianum et Blesas armis expressurus obsequium, ni sponte pareatur. Comiti Suessionensi7 oblatum ab Hispano8 militem satis constat: sed speratur prudentior9 futurus quam ut exosae apud omnes Gallos genti causam suam immisceat.
Rex a civitatibus municipiisque magnas pecunias poscere instituit mutui nomine. Sed vix patientur10 id effectum dari tempora. Certe princeps Condaeus11 hujus urbis praefecturam, dum rex aberit, suscipere noluit, nisi hac lege, ne quicquam novi oneris injungeretur, malum alioqui providens.
Interim gravissime premitur Placentia, etiam Rivaltae in proximo agro Parmensi potitis Hispanis. Classis otiosa desidet, non per hyemis tantum incommoda, sed per rerum quoque multarum penuriam.
36
Erit hic brevi dux Bernhardus12 collocato bonis in locis ad agendam hyemem milite.
De Ragoskio13 varie hic disseritur aliis a Turca14 in fidem receptum aliis a Turca eum oppugnari dicentibus.
Tanta hic fervent negotia, ut de Coloniensi conventu cogitandi vix otium sit: nec sane properat Hispanus. Nuntii tamen pontificii, tum qui hic est15, tum qui Bruxellis16, non desinunt moliri conciliatores17.
Scripsit Iustellus18 librum pro domo Palatina19 dignum sua eruditione. Non dubito, quin iam ad vos exempla pervenerint.
Duci Bernhardo a rege imperatum est ad ipsum, qui jam Fontembellaqueum abiit, quamprimum ut veniat.
Ratisbona scribitur Leopoldum20, imperatoris filium, electorem Trevirensem fieri debere.
Deum rogo, Illustrissime Domine, tibi tuisque ut res det prosperas.
Tuae Illustrissimae Dominationi omni cultu addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 12/22 Ianuarii 1637.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae 1637 d. 3/13 Febr.