Frater optime,
Post litteras, quibus Losecatii2 ad vos adventus nuntiabatur, nihil a vobis accepi, scripsi tamen interea aliquoties. Nunc hoc scribam familiam nostram, quae nuper agnatione filiolae3 augmentum ceperat, obitu Titiae nostrae4, quae biennis erat, ad priorem numerum rediisse. Decubuerunt per hosce dies ex morbillis Jacobus5 et Alethea6, quibus valetudini restitutis eodem morbi genere laborare
37
cepit et Titia, qua praeter expectationem recrudescente, quae morbillos comitari solet, febre, die hujus mensis decimoseptimo duabus ante diluculum horis animam Deo creatori placide reddidit. Ejus funus pater7 tantae aetatis mecum ducere voluit comitantibus aliquammultis ex consanguineis et amicis.Novi quod scribam vix quicquam jam se offert, nisi quod Celsitudinis titulus a rege christianissimo8 in principem Auriacum9 collatus jam hic passim usurpari incipit probantibus Hollandiae nostrae Ordinibus sed ringentibus ejus rei gratiam jam a Foederatis praeceptam.
De exauctorandis militibus necdum quicquam decretum est obnitente maxime principe, qui praesidia, si hoc fiat, denudanda putat defensoribus et praeterea infidam cum Germania pacem et religionem faederis Gallici habet obtentui ac insuper spem facit boni ex colloquio Agrippinensi eventus.
Ego interea audio ad eos, qui reipublicae nostrae clavo adsident, e caesaris aula scribi bono in loco esse tractatum regni Suecici cum imperio, quod mihi in memoriam revocat aureum illud Taciti dictum: Tarda sunt quae in commune postulantur10.
Noster (?) Graswinkelius11 iis, quas ad ipsum dedisti litteris12 consternatus fuit dubius, quid sibi velit ista tui et Seldeni13 comparatio, et quod subnectitur votum: interea sua jam paene absolvit. Multi hic judicant scriptum illud14 non facile publica auctoritate lucem visurum et Joachimius15 dicit defensionem dominii Veneti in mari Adriatico a Graswinkelio jam ante susceptam16 causae nostrae facere praejudicium et auctoritatem scriptori adimere.
Audio imperatorem17 Amelandiam18 utpote imperii feudum propter investituram debito tempore non praestitam ad se retraxisse eamque genero ejus19, qui jam ejus insulae potitur, item ex proceribus nostris Oetgesio20, Bellimontio21, exconsuli Dordrechtano et legato Aisemae22, pro quadrantibus concessisse malo, ut mihi quidem videtur, exemplo et multis bonis non placituro.
Tu interea quam optime vale, et crebriusculas a te litteras ut videamus, operam des, rogo.
38
Salutem tibi, uxori, liberis23, cognato24 nomine suo nuntiari uxor mea25 voluit.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, XXII Januarii 1637.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vera le Roy Très-chrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 12 Febr.
In dorso: 22 Ian. 1637. W. de Groot.