eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2953. 1637 februari 12. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Chemnitium2, etiamsi mihi literae tuae Illustrissimae Dominationis3, cujus apud me semper maxima erit, ut esse debet, auctoritas, non commendassent, satis conciliabat et nota virtus et communes literae et patris4 dignitas et avi5 summa cum pietate eruditio ac praeclara horum omnium in rem communem merita.

    83

    Recte evenit, ut paulo post acceptas eas literas huc veniret dux Vinariensis6, quem illico ejus negotii causa conveni repperique jam admonitum nec minus id cordi habentem quam ego habebam. Itaque scripturum se sine mora dixit ad hostium duces nec ante quieturum quam virum optimum restituisset luci ac libertati.

    Compellavi eadem de re D. Ponicam7, cujus magna apud ducem gratia est, ut adjutor is mihi esset ad peragendum hoc opus. Credo enim praestiturum quod suscepit, ego insuper non dormitabo.

    Venit huc cardinalis Valetta8 pridem, jam nunc et dux Vinariensis parum concordes. Spes fit duci fore, ut seorsim exercitum habeat cumque eo in Alsatiam aut ultra mittatur distrahendo hosti liberandaeque Galliae a molestis hospitibus.

    Magno cum gaudio accepit haec civitas omnisque Gallia regem9 Aurelianum et Blesas inter fratri10 collocutum multis utrimque lacrimis verum amorem redditum testantibus. Putatur cum rege in urbem hanc venturus, dum durat nobilis in hoc suburbio S. Germani mercatus.

    Quid facturus sit comes Suessionensis11, ad quem comes Brionus12 index rerum transactarum a fratre regio missus est, haud dum liquet, nisi quod Sedani mansurus creditur potius quam se commissurus eorum fidei, qui ipsum totius hujus motus tam alieno tempore suscitati reum agunt.

    Matrimonium fratris regii cum Lotharinga13 tanta vi per Galliam, tanta Romae oppugnatum nunc ut valeat, convenit.

    Haec scribenti interveniunt datae ad me Decembri Illustrissimae Dominationis Tuae literae14, quarum liberalitas in me edocendo ea, quae ad Fuhram Viadrumque geruntur, magno me beneficio obstringit. Erit mihi magno usui haec scire, ut rerum Suedicarum commemoratione eorum, qui hic plurimum possunt, animos excitare queam ad res pari fortitudine gerendas: quare rogo Illustrissimum Dominationem Tuam, quotiescumque materia aderit - et spero saepe adfuturam - majoraque negotia id permittent, me eorum, qui gerentur, gnarum facere, ne grave ducat; ego ne quid in mea diligentia desideretur, curabo Deumque precibus adibo, Illustrissime Domine, ut Illustrissimae Dominationi Tuae semper favens adsit.

    Tuae Illustrissimae Dominationi omni cultu observantissimus
    H. Grotius.

    Gallassius15 Friburgi aegrotat.

     

    2/12 Februarii 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 301. Antw. op no. 2954 (dl. VII). Voor geadresseerde, Sten Bielke, zie men no. 2945, p. 67 n. 7.
    2 - Martin Chemnitz (1598-1645). Hij bevond zich te Wenen in krijgsgevangenschap. De bemiddeling van Grotius was ingeroepen om zijn vrijlating te verkrijgen; zie dl. VII no. 2896, p. 596 n. 6.
    3 - Zie no. 2896 dd. 22 december 1636 (dl. VII).
    4 - Martin Chemnitz (1561-1627), rechtsgeleerde.
    5 - Martin Chemnitz (1522-1586), luthers theoloog.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Tobias von Ponikau.
    8 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    11 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    12 - François Christophe Lévis-Ventadour, graaf van Brion.
    13 - Margareta van Lotharingen.
    14 - No. 2910 (dl. VII).
    15 - No. 2910 (dl. VII).