eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2972. 1637 februari 27. Aan Willem de Groot1.

    Barnabae epistolam2 Graece, quam a me descriptam dederam V.A. Salmasio3 utendam, ab ipso ad V. Cl. Labbaeum4 missam recte accepi. Restat, ut, si eum videas, significes eam ad me pervenisse oresque latinae versionis veteris, in qua sunt quaedam, quae in Graeca desiderantur, describendae tibi sit copia.

    Magno cum studio colligo quae nobis restant ex prima illa Christiana aetate, qualis est Clementis Romani epistola5 in Anglia a Patricio6 edita.

    Petrum nostrum7 alia ex causa quam sua ex culpa a vobis hactenus abesse gaudens intelligo. Nihil enim in liberis pejus imparentia.

    Vale cum parentibus8 omnibusque tuis9 et nostris.

    Tibi devinctissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 27 Febr. 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 866.
    2 - Voor de zg. Brief van Barnabas zie V, p. 132 n. 5.
    3 - De Franse filoloog Claude de Saumaise -Salmasius-.
    4 - De rechtsgeleerde Charles Labbé.
    5 - Κλήμεντος πϱὸς Κοϱινϑίους ἐπιστολὴ πϱώτη Clementis ad Corinthios epistola prior. Ex laceris reliquiis vetustissimi exemplaris Bibliothecae Regiae eruit, lacunas explevit, Latine vertit, et notis brevioribus illustravit, Patricius Junius Pet. F. Scotobritannus Seremo Brittanniarum Fr. et Hib. Regi Carolo a Bibliothecis [volgt: Fragmentum epistulae secundae]. Oxoniae, Excud. Joh. Lichfield, Acad. Typogr. 1633; vgl. V, p. 132 n. 3.
    6 - De Engelse graecus Patrick Young -Junius- (1584-1652).
    7 - Pieter de Groot.
    8 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    9 - Zie voor hun namen no. 2912, p. 3 n. 2; Titia was inmiddels - op 17 januari 1637 - overleden.