eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2984. 1637 maart 7. Van A. Oxenstierna1.

    Nobilis et magnifice Domine legate,

    Plures hisce diebus literae tuae mihi omnes recte redditae sunt. Ex quibus consiliorum ac rerum Gallicarum et viciniae statum nobis accurate licuit cognoscere.

    Fateor equidem et me et caeteros Illustrissimos Dominos regentes2, dominos collegas meos, prudentissimis hisce tuis scriptis ac relationibus plurimum delectari.

    Quibus ut teipsum et nobis et aeternitati reddis commendatissimum, ita gratissimum etiam erit, si idipsum scribendi officium, ut omnino confidimus, imposterum quoque pari diligentia ac libertate prosequi perrexeris.

    Dolemus certe hostium artes eam vim in Gallia obtinuisse, ut denuo novae simultates videantur esse exortae. Quae cum communi causae hoc praesertim tempore sint perniciosissimae, nihil magis in votis habemus quam ut istae omniaque dissidiorum fomenta tempestive possint componi, quo tanto securius publico bono promovendo ab omni parte invigilare liceat.

    Discedit iam a nobis residens Gallicus baro Davencourtius3. Is ad nos ex itinere pridem regressus quae denuo proposuerit quidve responsi a nobis tulerit, hisce tibi duxi communicandum, ut cognitis inde rationibus ac consiliis nostris, quae in rem fuerint, tanto melius urgere iisque convenienter cooperari poteris.

    Heufdium4 curam tui iuvandi suscepisse libentissime cognovi neque deero commodis tuis ac honori promovendo, ne te istius, quam in ornando et in serviendo reginae5 ac patriae meae collocas, operae, fidei ac diligentiae poeniteat.

    144

    Haec pauca obiter indicare teque Divinae tuitioni amicissimae commendare volui.

    Dominationis Tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna m.p.

    Dabantur Stocholmiae, die 25 Februarij Anno 1637.

     

    Rex Angliae6 literis suis ad me7 et misso tribuno Fletwod8 spem facit jungendi nobiscum adversus detentoris palatinatus consilia et arma: spem dico praeberi et offerri; an subsequutus effectus, docebit dies. Cuncta non sunt clausulis (?) limitata, nisi (?) quicquam adhuc praeter spem adparet.

    Heufdius si tibi minus satisfecerit, providebo aliunde, ut, quod esse velim, me semper fore sentias faventissimum tui.

    Adres: Nobilissimo Domino Hugoni Grotio, Sacrae Regiae Majestatis Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem Legato Ordinario.

    In dorso schreef Grotius: 25 Febr. Cancell. 1637.

    En boven aan de brief: Rec. 16 Aprilis.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. eigenh. ondertek. m. eigenh. postscriptum. Beantw. d. no. 3032.
    2 - Zie voor hun namen no. 2957, p. 91 n. 2.
    3 - Charles Du Bois, baron d'Avaugour.
    4 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    5 - Christina van Zweden.
    6 - Karel I.
    7 - Dd. 25 okt. 1636 (Stockholm, RA., Oxenstiernaska Samlingen E 595).
    8 - George Fleetwood.