eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    158

    2991. 1637 maart 12. Aan J. Witten1.

    Amplissime Domine,

    Quanti te semper fecerim, ignorare non potes, si tuas virtutes meque candidum virtutum aestimatorem bene nosti.

    Valde dolet mihi, quod literas, quas scripsisse te memoras, ad me non miseris. Est etiam in publicis rebus non optimis aliquod ex amicorum colloquiis solatium: et meministi, quam apertus inter nos semper et honestissimi praepositi testis sermo fuerit; quo magis doleo tuis consiliis non ubique fuisse eam, quam voluissem, auctoritatem. Germaniae enim communis patriae amantissimus cum sis inque eis rebus exercitatissimus, non potuerunt tua cogitata sperni sine illius malo. Placet illud, quod magno D. cancellario2, priusquam is mare transiret, adfuisti quodque ibi mei facta est mentio, quae non potuit non in me esse benignissima a summo amico meo ad summum fautorem, et tu recte judicasti non alium facile reperiri posse, qui Germaniae melius velit, quam ego, ne Germanum quidem. Et magno D. cancellario ob hoc quoque multum debeo, quod his difficillimis temporibus meas hic in Gallia, ut ita dicam, excubias putat esse non inutiles. Si ipsi posthac cum tuo bono visum fuerit me in Germaniam avocare, curram festinus ac neminem ibi quam te communemque amicum veterem D. Salvium3 libentius amplectar.

    De meo in patriam reditu cura te libero. Patria est, ubi bene est4 nobis, ubi bene agendi seque ostendendi detur occasio. Suediae totum me dedi, Suedus sum adoptione animoque toto. Per Batavos transitus legato semper patebit, plus non desidero. Interim ipsorum etiam rebus quippe ad communes non leve momentum habentibus quantum possum opitulor ejusque rei plurimos habeo testes.

    Angli nunc mari aliquid pro Palatino5 conantur nec tamen suo nomine; Gallosque et nos sollicitant, ne ab hoc bello, nisi Palatina protestantiumque rebus bene positis, exeant. Id nunc in Gallia consultatur, inde in Suediam transitura deliberatione: sed ut Anglis Batavisque conveniat, in soporem collocanda est illa de Neptuni vinculis controversia aliaeque similes, quae amicitias turbant. Confer quod potes, potes autem multum, auctoritate, gratia, peritia: ego plane amicus Anglis, Batavis non inimicus adjutorem me promitto.

    Galli in Sardinia turrim Floristanam; in limite, Galliam Cantabriamque inter, Castellum Talantigium et ceperunt et diruerunt utrumque.

    Vale, vir mihi semper amicissime.

    Tuus quem satis ut spero notum habes
    H. Grotius.

    12 Martii 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 309. Beantw. d. no. 3049. Geadresseerde, Johan Witten (†1645) was raadsheer van Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg.
    2 - Axel Oxenstierna.
    3 - Johan Adler Salvius, hofkanselier en gezant van Zweden, residerende te Hamburg en Osnabrück.
    4 - Vgl. Cicero, Tusc., V 37: patria est, ubicumque est bene.
    5 - Karl Ludwig van de Palts.