159
Illustrissime Domine,
Dabis veniam, si pauca quam nihil malo scribere.
De imperatoris morte2 convenit jam consentientibus nuntiis. Adversus novum regis romani3 titulum scribitur hic, sed liber nondum prodiit4, et an proditurus sit permissu publico, plurimum dubito. Si Galli in apertum bellum cum rege romano veniunt, una trahuntur ex foedere Batavi.
Cum Anglis etiam nunc de conditionibus disputatur: interim mittitur ab imperatore ad Bavarum5 Curtius6, quasi ut ei persuadeatur, de Palatinatu ut decedat repensatione accepta, serione an ut Angli lactari, ut solent, se sinant.
At qui Coloniam destinatus erat Davausius7 litera una mutata in Poloniam mittitur gratiosus ibi impetrata aut extorta Prussiae concessione. Quid ibi acturus sit, conjectura non adeo nobis, quibus pernotae sunt res istarum partium, difficilis futura est.
Cum parlamento Rhotomagensi res tributaria transacta est restitutique senatores qui libertatem alieno tempore usurpaverant.
Helvetii pontificii petitum a Leganesio8 transitum VIIIm militum permisere. Creditur non tam concesso usurus Hispanus9 quam dissidia serere, quod illi et apud Rhaetos non male succedit, qui suos nunc Mediolani legatos10 habent ita, ut verum appareat illud Papinii11.
Et qui mos populis venturus amatur12.
Valli Telinae velim melius prospici et comitem Suessionensem13, qui Sedani Hispanis aures praebet ad quietem deduci.
Constantinopoli quae veniunt literae nos docent pacatas Transilvaniae res et clade a Persis accepta vires imperii in ejus ultionem exardescere.
Deus cuncta ad bonum commune regat idemque, Illustrissime Domine, Tuae Illustrissimae Dominationi adsit propitius.
Tuae Illustrissimae Dominationi
omni cultu observantiaque addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 8/18 Martii 1637.