eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    160

    2993. 1637 maart 18. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Dolet mihi, quod tanto temporis dispendio tu meas, ego tuas, quas maximi facio, literas accipimus, quae si recte curarentur, pridem a me habere debueras quae scire expetis.

    Argumentum ejus quod dico et hoc sit, quod tuas 23 Februarii hodie demum recipio. Non pigebit repetere quae scripsi, ut siquae forte mearum interciderint, earum damnum sarciatur.

    Fratri regio2 concessa est uxor3 ea lege, ut secundum mores Francicos de integro fiant nuptiae. Ventura tamen hoc rerum statu non creditur. Reditus sibi attributos ipse posthac e provinciarum quaestoribus, non e Bulionii4 recipiet manu. Qui sectam ejus hoc tempore secuti sunt, eos a se pacto id ipsis innoxium fore dimisit.

    Comiti Suessionensi5, siquid agat regi6 quod displiceat, non modo se non adfuturum, sed et obstiturum promisit. Quid a comite Suessionensi reversus Brionius7 regi portarit, necdum scitur. Creditur comes aut apud Batavos aut apud Novumcastellum regis permissu victurus. Rex edicto in acta parlamenti relato ait se oblivisci eorum, quae ab eo perperam facta sunt, dum intra dies XV officium faciat.

    Cum Rhotomagensi parlamento rex agit, ut tributaria quaedam edicta nova probentur. Quinque sunt, quibus maxime contradicitur.

    Ogerius8 quae attulit, non parum distantia ab iis, quae Galli perscripserant, disputantur hic et dedolantur. Displicet, quod ad maritimos electoris Palatini9 conatus a Gallis auctoritas petitur quodque paciscendi libertas per novam formulam adimitur Gallis; donec in communi conventu, quid ab imperatore10 peti debeat, convenerit: quod forte futurum nunquam est, ob diversa eorum, qui bellum cum Austriacis habent inter se et ab Anglis studia ac cogitata. Non desino laborare, ut tollantur, quae foedus morantur difficultates: ac praecipue, ut illa de mari cum Batavis, si componi plane non potest, sopiatur controversia: quod in Gallica foederis praeformatione positum ab Anglis silentio praeteritum Galli queruntur. Sed quando ipsas formulas non vidi, nihil explorati possum perscribere.

    Quid Barclaius11 ferat e Suedia, discendum nostrum utrique erit. Verum est pro DM pridem debitis Heufdium12 fidem suam Suediae obstrinxisse. Missae et ad S. Chaumontium13 literae ad persolvendas pecunias ex Wismariensibus

    161

    pactis14, cum professione perscripta imperatorem a rege Galliae pro hoste haberi: quibus rebus praestitis nullam fore in ratis habendis pactis Wismariensibus moram dicere me magnus cancellarius15 jusserat. Publica tamen belli denunciatio imperatori regive romano16 facta nulla est, nisi forte sufficit ipsi Galliae indictum bellum a cardinali Hispano17 etiam imperatoris - ita enim loquebatur - nomine. Existimant autem Galli, cum imperatoris arma Burgundiam impetierint, si ipsi in Suedorum gratiam hostes aperti fiant imperatori ejusve successori, etiam Batavos ex foedere Lutetiae facto18 eorundem hostium hostes fieri debere neque posse manere medios.

    Quae inter me ac aerarii praefectum Bulionium acta sunt de illa vetere pecunia deque aliis ad Wismariensia pacta pertinentibus, ea ducis Bernhardi19 huc adventum praecesserant: ejus autem negotium, ut scilicet cum magno exercitu mittatur adjutum res Germaniae, et regi et regiis ministris commendavi20, non sine fructu; nam et hoc pars est pactorum Wismariensium.

    De Lipsia Banneriique21 victoriis caluit hic aula rumoribus. Sequatur praesagia par eventus. Ehrenbreistenio quoque illatum aliquid commeatuum, quod dictum hic est, utinam verum sit aut fiat.

    Ad Coloniensem conventum tardae fiunt progressiones. Ut scripsi22, satis in tempore ad Septembrem mensem ibi se futuros Galli putant. Et si certa est, ut hic creditur, mors imperatoris23, dubium jus romani regis novos nodos injiciet. Paratum enim hic scriptum24 est, sed nondum editum, quo electio ista in controversiam rapitur.

    Bene valere principem Arausionensem25 ejusque puerperam26 gaudeo.

    Pecuniae reperiendae si ibi multae se objiciunt difficultates, minus mirandum est in statu Polyarchico, cum in hoc monarchico res ista quotidie magis magisque intricata sit. Sed diuturna bella sine illis incommodis esse non possunt. Multum autem rei communis referet, ut quamprimum Batavi se moveant.

    Magnum cancellarium puto de suo in Germaniam adventu aut mansione in patria ex sociorum actibus circa pacem bellumque constituturum.

    Curtius27, imperatori a consiliis, ad Bavarum28 ivit, ut illum repensatione oblata eo adducat, Palatinatum ut reddat veteribus dominis electioque fiat alterni

    162

    juris. Id serione agatur, an ut opera venditetur Anglis, si forte spe nova lactari se patiantur, tu rectius judicabis.

    De imperatoris morte certi jam adferuntur nuncii.

    Mittuntur Sabaudo29 XIIM militum.

    Deus publica negotia ac tua simul, Illustrissime Domine, cordi sibi velit esse.

    Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVIII Martii nov. Cal. A.o MDCXXXVII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 d. 16/26 Martii.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, Ep. 67. Gedrukt Epist., p. 310. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    3 - Margareta van Lotharingen.
    4 - Claude de Bullion, surintendant des finances
    5 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - François-Christophe de Lévis-Ventadour, graaf van Brion.
    8 - René Augier (Oger), Engels agent in Frankrijk.
    9 - Karl Ludwig, keurvorst van de Palts.
    10 - Ferdinand III.
    11 - John Berkeley.
    12 - Johan H(o)eufft, bankier te Parijs.
    13 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    14 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636.
    15 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    16 - Ferdinand III; hij was bovendien zijn vader, Ferdinand II, die op 15 februari was overleden, als keizer opgevolgd. Het bericht van diens dood was nog maar nauwelijks tot Parijs doorgedrongen.
    17 - Don Fernando, kardinaal-infant van Spanje.
    18 - Gesloten op 8 februari 1635.
    19 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    20 - Wellicht tijdens een audientie.
    21 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds veldmaarschalk.
    22 - Zie no. 2983.
    23 - Ferdinand II; vgl. boven, n. 3.
    24 - Zie voor dit boek van Johannes Tilmanus -Stella, Asterius- no. 2957, p. 90 n. 6.
    25 - Frederik Hendrik.
    26 - Amalia van Solms. Op 10 februari 1637 had zij het leven geschonken aan een dochter, Henrietta Catharina (1637-1708).
    27 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    28 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    29 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.