eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2998. 1637 maart 18. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Abs nobis quidquid tibi gratum proficisci potuit, id volentissimo animo

    172

    factum multoque esse quam vellemus minus dubitare te veto. Apud magnum cancellarium2 esse te, nisi res potior retineat, vel ob hoc velim, ut ne ignarus sim eorum, quae D. Mullerus3 Hebsteinium4 diligenter edocet.

    Gaudeo defunctum te duplici periculo maris et hostium recte ad Batavos venisse nostrosque tibi conspectos.

    Quid constiturus sit de Germanico suo itinere, magnus cancellarius et per se momentum habet et nobis dabit de ceteris judicandi materiam.

    Multi hic rumores fuere de nostrorum felice praelio captaque Lipsia. Ego certis auctoribus credo; ubi eos non habeo, contineo me intra vota.

    De Polonorum consiliis non aliud quam tu judico. Videbimus, quid et portaturus sit, qui illuc mittitur, gratiosus in ea aula Davausius5.

    Bonum tibi obtigisse comitem itineris in Suedia gaudeo. Nostri omnes valent teque resalutant.

    Dux Vinariensis6 adhuc hic haeret nec moturus se est ante mensis hujus finem.

    Classis Gallica in Sardinia capto tantum Oristano dirutoque nihil egit aliud.

    Ad Sabaudum7 XIIm militum mitti dicuntur.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    [Lutetiae], 8/18 Martii 1637.

    Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.

     

    In dorso: [Praesent.] Hagae, die 16/26 Martii 1637.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 310; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 583.
    2 - Axel Oxenstierna.
    3 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris van Axel Oxenstierna.
    4 - Johan Epstein, agent van Zweden te Parijs.
    5 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Vittorio Amedeo.