Proficiscentem ad vos, vir amplissime, Theodorum Gothofredum2, jurisconsultum regisque Galliarum3 ministrum ad suggerendas veteres novasque historias, quarum est peritissimus, filium vero nobilissimi legum illustratoris Dionysii Gothofredi4, cum pro amicitia, quam per multos annos sincera fide coluimus, commendare virtutes ejus ignorantibus deberem, cumulate simulque compendio id me praestiturum arbitratus sum, si eum in T.A. notitiam introducerem, qui et civitatis florentissimae princeps es et per omnem aetatem literarum fautor ac literatorum.
Credidi autem me, dum de ipso bene mereor, simul tibi quoque facturum rem non ingratam, qui experiendo didicerim, quam viri hujus eruditissimi probissimique non jucunda tantum, sed et utilis sit consuetudo.
Tuae Amplitudini addictissimus
H. Grotius.
202
Lutetiae.
Adres: Hieronymo Vöglero, Consuli Hamburgensi.