eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3018. 1637 april 9. Aan P. du May1.

    Responsi ad literas aliquot tibi debitor, vir amplissime, nihil habeo, quod scribam potius quam in hoc nos laborare totos dies, ut bono cum exercitu brevi mittatur dux egregius Vinariensis2 damna Burgundiae vestrae hostium damnis ulturus.

    Qua de causa ex speciali reginae3, Dominae meae, mandato allocutus his diebus regem christianissimum4 pollicita accepi digna magno tanti principis animo.

    Qui ab exercitibus Suedicis ad me veniunt, ajunt eos vegetos validosque esse: Banerii5 apud Torgaviam, Leslaei6 ad Salam, Wrangelii7 partim ad Custrinum partim ad Dresam in Brandeburgico agro. Sollicitamur ad pacem per Sigismundum Brandeburgica e domo marchionem8. Sed Suediae rectoribus9 stat sententia sine rege Galliae, cujus et merita et amicitiam faciunt maximi, nihil pacisci. Pacem optant, sed honestam, solidam, diuturnam, qualis ab hostibus prospera sua nimis confidenter urgentibus obtineri, nisi retusa eorum vi elatisque animis repressis non potest.

    Ideo novi per Suediam dilectus fiunt cunctaque parantur bello necessaria instigatore praecipuo magno cancellario10, qui nunc in Suedia cum sit, non minus utilem se rebus Germaniae praestat quam dum in Germania dux partium egit eo sua cuncta consilia referens, ut ex eventu ipso videat orbis christianus, quo proposito rex incomparabilis Gustavus11 a Balthico mari ad Rhenum Danubiumque vincendo penetraverit quibusque votis intactum pavori sanguinem suum inpenderit.

    Vale, vir nobilissime, et nos amare perge.

    Tuae Amplitudini addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, IX Aprilis Anni MDCXXXVII12.

    Notes



    1 - Copie Gem. Bibl., Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss., no. 674. Gedrukt Epist., p. 316. Paul du May, heer van Saint-Aubin (1586-1645), was sedert 1611 raad in het parlement van Dijon.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Christina van Zweden.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds veldmaarschalk.
    6 - Alexander Leslie, graaf van Leven.
    7 - Herman Wrangel, Zweeds veldmaarschalk.
    8 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    9 - Zie voor hun namen no. 2957, p. 91 n. 2.
    10 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    11 - Gustaaf II Adolf van Zweden, in 1632 bij Lützen gesneuveld.
    12 - In de copie is absusievelijk MDCXXXIII veranderd in MDCXXXII.