Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima,
Quod feceram antehac ex mandatis generalibus, id nunc largius praestiti ex Augustae Majestatis Tuae speciali mandato2 gratulatusque sum regi3 defensam Picardiam Burgundiamque, receptam Corbiam, dejectum a finibus cum damno Gallassium4, significavique Majestatis Tuae animum optima ipse precantem paratusque magnos ad bellum hoc anno strenue gerendum, quam ad rem et novum in Suedia legi militem et alia congeri eam ad rem necessaria.
Tum vero rogavi, ut, quod caeptum esset, negotium cum duce Vinariensi5 ei quamprimum finis imponeretur, ut is nimirum cum bono exercitu mitteretur in Germaniam cum potestate consilia, et si ferat occasio, arma jungendi cum Majestatis Tuae ducibus, adversus quos tantas consurgere hostium copias, ut, nisi eae distrahantur, difficile Suedis futurum sit tam fortiter partis insistere.
Addidi morem hunc esse Austriacae domui, ut quoties novus princeps bello imponitur, eximio conatu augeant militem, pecunias vel sub foenore corradant, ut famam ei circumdent, cujus in bellis magna vis est. Quanto id nunc facturos impensius, ut humano generi ostendant solam suae domus esse magnitudinem, quae imperii Germanici onus sustinere possit. Iam et Polonos a seditione ad obsequium revocatos accedere copiis e Gallia, Belgico, Germania, Silesia coëuntibus plurimosque milliones ad Germanici maxime belli alimenta Genuam perductos. Tantis eorum molitionibus vis par ut opponatur, magna diligentia animorumque conspiratione opus.
Ostendit rex gratam sibi esse Majestatis Tuae adversum se benevolentiam seque ipsi vicissim prosperrima fraterno optare animo nec quicquam omissurum, quod id rebus apertum faciat.
De duce Vinariensi jam factum, ad quod Majestas Tua hortabatur; iturumque eum cis paucos dies Germaniam versus ad ea agenda, quae Majestas Tua desiderat. Dandam operam ut eodem impellantur Batavi; forte cum tempore accessuros et Anglos.
Postquam ego ei gratias, ipse Majestati Tuae egisset, discessi. Sed cum dolore nunc ex ipso duce Vinariensi intelligo multum inter ipsum et regis ministros de pecuniis disconvenire. Nisi eo negotio bene composito abire eum non posse, quare ut id quam primum transigatur, et ego nunc et alii laboramus.
Res Gallicae extra fines partim prosperae sunt, partim tristiores. Bene evenit, quod classis Gallica exscensu facto in Margaritae insulam littus et castella minora
210
aliquot, quanquam multo suorum cum sanguine, tenuere atque ita nunc insulae ejus possessionem cum hoste castella et plura numero et unum validissimum tenente dividunt. Bene et hoc, quod sancti Amoris oppidum arcemque in Burgundiae comitatu cepit dux Longavillanus6. Sed haec gaudia sincera esse vetant Rhaetorum res, qui Curia urbe occupata ducem Rohanium7 paene ceperunt. Mox et obsidere intra castellum, quo se receperat, voluere, sed ille accitis undique Gallorum cohortibus praevenit periculum. Durat interim motus magna cum infestatione Gallici nominis sollicitatique velut ad communis libertatis tutelam Helvetii misere, qui res inspectent et, si possint, inducias constituant. Iactant quidem hi, qui societatem Gallicam incusant, favere sibi Austriacam Hispanicamque domum. Sed revera eo videntur tendere eorum conatus, ut perterriti his minis Galli castella reddant, quae illis in regionibus tenent, Vallisque Telinae plenum imperium Rhaetis, ut olim habuere, restituant.Deum precor, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, ut Tuae Majestatis sociorumque actus prosperet.
Lutetiae, 10 Aprilis nov. Cal. 1637.
Nuntii a Rinfeldi odio duci8 optimam spem praebent effecta dandi, quae animo conceperat.
Parmensis9 Mediolani est.
Laudatur multum fortitudo Gallorum, quae in insula praelio ad manus deducto apparuit.
Tuae Maiestatis cultor ac subditus obedientissimus
H. Grotius.