Ea est tua facundia, vir doctissime, ut, quos intra silentium amas, eos maximo bono prives. Neque tamen queror, quod abs te compellor infrequentius, dum id ipsum non mihi, sed publico imputes. Studia enim, quae juvi, dum potui quantumque potui, nunc, cum id facere per negotia vix sinor, certe impedire nolo, tempora occupando, quae ipsis sunt debita.
Quod si literas tibi mittere non vacat, certe juvenes mihi saepe tales mitte, qualis hic est tuus, morum quoque filius2, quem ni amem, oblitus sim omnium eorum, quae per omnem aetatem colui.
Pergere te in editione latinorum, qui historias scripsere3, gaudeo. Cum enim omnia tempora ea lectione opus habeant, hoc certe maxime. Unde enim potius hauriant aut documenta rudes aut solatia infelices aut moderationem
220
felices? Iuvat et hoc me, nam omnia tua ad me pertinere censeo, quod non minus favente Deo generos eligis quam filios educas. Et Freinshemio4 gratulor, quem non mentiar, si vocavero εὐπένϑεϱον.Pergite magno animo promovere5 literas, ut dici aliquando de vobis possit: Socer generque reddidistis omnia6.
Vale, mi Berneggere.
Tuus toto animo
H. Grotius.
IV/XIV Aprilis MDCXXXVII.
Adres: Matthiae Berneggero, Professori Argentorati.