Illustrissime Domine,
Ad ea, quae postremum scripsi2 haud multa addam, ne occupationes Illustrissimae Dominationis Tuae semper graves, hoc vero tempore gravissimas, onerem aut verborum inanibus aut rerum exiguis.
Post res Galliae afflictas in Valle Telina magno Italiae nec minore Germaniae malo Sabaudus3 Bremo, Casali Mantuanus4 haud immerito timent videnturque de Parmensis5 facto non ita male sentire, ut non nisi celeriter succurratur, hic quidem pari via se liberaturus sit periculis, ille autem impleturus quorum pridem suspectus est.
Mittuntur eo copiae intereaque in Margaritae insula pugnatur jamque Galli praeter primos ab exscensu successus parvo castello quodam et aquae dulcis, quae ibi rara, puteo potiti sunt. Sed nova et ibi dissidia inter sacerdotem et militem archiepiscopum scilicet Burdegalensem6 et Harcurtium7 dissidia interjiciunt se rebus minime ejus mali egentibus.
Dux Bernhardus8 caesia per milites suos in Burgundiae comitatu cohortibus sive regimentis duobus et pecunia hic accepta laetus quaerit undique machinis trahendis equos, ut expeditioni animo sane magno se paret.
Davausius9 valedixit amicis, etiam mihi, mitti se ad pacem communem fabricandam profitens. Hamburgumne prius an Coloniam iturus haud dixerim.
240
Solet enim haec aula consilia sua implicare et ipse satis est coelans sui. Ubi agat Illustrissima Dominatio Tua et cum marchione Sigismundo10 nihil peractum dixi ei. Brissacum multum pecuniae venit ad commeatus coëmendos.Veneti ad pacificandum se nobis ingerunt. Respondi eorum legato11 itemque Davausio, ita ut Avaugurio12 in Suedia responsum est.
Imperatorem hunc novum13 - si tamen sic appellandus est - ab iesuitarum consiliis alieniorem esse quam fuit pater14 passim creditur. Eodem ibit, sed alio itinere.
Anglorum in negotio nihil promotum est, quod quidem nos norimus.
Opto, Illustrissime Domine, Illustrissimae Dominationi Tuae rebusque Suedicis omnia prosperrima.
Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae 14/24 Aprilis 1637.