eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3043. 1637 april 24. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Minus celeriter quam et vellemus et expedit perveniunt literae: quibus moris id fiat, nescio. Et jam postremas audimus interceptas mari ab hostibus. Nunc futurum, ut terra eant, spes nobis fit, utinam sic certius. Nam et ibi sunt, quas metuamus, insidiae.

    Tuas 6/16 et 20/30 Martii2 recepi 12/22 Aprilis. Insistam posteriorum vestigiis in respondendo; deinde siquid ultra est in prioribus, ne hoc quidem intactum relinquam.

    Galli et Angli quid fecerint, nescio; nihil enim vidi. Ajunt utrique nihil sibi convenisse. Amplius addunt Angli, ne missuros quidem se Hamburgum, ni prius hic fedus coëat. De quo quod nihil sperent, ideo scilicet brevi discessum se parare ait Licestrius3.

    Non destiti adferre omnia, quae pertinerent ad ea amolienda, quae Angli aut cum Gallis aut cum Batavis habebant disceptabilia. Quid profecerim, nescio, nam quid dicant, apparet, quid agant, non item.

    Galli ajunt se quicquid petitur facere paratos, si Angli bellantes aut aperta belli professione aut certe auxiliari milite ac pecunia juvent.

    241

    Idem video dicere nostros Sueonas tanti nunc, quod apud eos est, luminis fulgore cuncta clarius quam antehac conspicantes.

    Davausius4 paratus itineri, quo eat, non dicit. Hamburgum puto et Coloniam; utro prius, non dixerim. Hamburgi sperat se ex nostris intellecturum, quid ipsis animi sit, ad pacem bellumque. Coloniae sunt, ut nosti, ab imperatore5, ut eum Germani appellant, ne quid in causa controversa praejudicem, Questembergius6 et Cranius7.

    At Herbipolitanus8 in itinere subsistit idemque faciunt illi ab Hispano9 Alcala10, Melo11 cancellariusque Mediolanensis12 ideo, quod Gallos antevertere nolint: id est S. Chaumontium13, et Davausium. Nam Feuquerius14 se excusat ob aemulatum cum Davausio. Cardinalis ne quis mittatur, dudum inter reges convenit. Danus15, Polonus16, Germani Hamburgum an Coloniam missuri sint, videbimus. Est plane, ut in comoediis quibusdam, duplex scena. Maxime me cruciat, quod interim hostiles per Germaniam crescunt copiae. Hic cessatur adhuc; quanquam est, quod nos recreet: duae cohortes, id est regimenta, hostium a ducis Bernhardi17 milite in comitatu Burgundiae caesae; ipse dux pecunia accepta, quantam satis judicat, trahendis machinis equos corradens undique et ut abire sibi liceat instans quotidie. Cum tamen Gallorum, non ex suopte ingenio, sed ex temporum necessitate cunctationes video, nolo opponere me Ranzovii18 jam hanc aulam intelligentis conjecturae.

    Ut princeps Arausionensis19 quamprimum in apertum moveat, et Suediae et Galliae interest plurimum. Quare omni ope in id nitendum est. Neque omisi regi20 quem his diebus ex mandato vidi, ostendere, quantopere ex usu sit tantae rei moras rescindere, id est, pecunias hic tractantium tricas, qui homines saepe regem cogunt suae viscosae tenacitatis graves poenas pendere, ut nunc fit apud Rhaeticas Alpes, qua de re supersedeo scribere, quia mala et quidem tam gravia semel indicasse satis in se habet taedii, ut non recoquatur haec crambe21.

    Ferdinandum III pro imperatore tota agnoscit Germania, etiam ecclesia

    242

    Trevirensis, cujusquam episcopi potius forte jus est22. Et quae pro Palatino23 scripta sunt ita sunt temperata, ut intra arctissimos sua jura leniter tuendi stent limites anxie evitatis, quae potentes irritent.

    Quid hac de re factura sit Suedia, avebo scire: tum quia res est per se cognitu digna, tum quia aliquid confert ad futuri judicationem. Stella24 quem eo de argumento fecerat librum25, is non prodiit nec proditurum unquam putavi. Caeterum de novo imperatore sic existimari video, eum ut superstitioni iesuitisque superstitionem ex usu suo versantibus minus obnoxium, ita dominationis cupiditate multum trahere de Hispano: quae res protestantibus usui an damno futura sit, varia est conjectatio.

    Angli callidorum nomen merito ferent, si, quod volunt, efficere poterunt, ut fructum alieni belli, sumptuum, periculorum in se derivent ac suos: retineant commercia; recipiant aliqua pactione Palatinatum; nobis dictent interdictum non: Uti possidetis, sed: unde vi.

    Pontificis26 ne Galli quidem ullam, si sapiunt, habere rationem debent, cum non Italia tantum, sed et omni in posterum spe rerum Italicarum exciderint ita, ut posthac et Roma et quicquid per Alpes aditur respectare Hispani aut jussa aut cupita debeat. Itaque Pythias illa non Διὰ λοξῶν ϑεσπισμάτων sed σαφέστατα posthac φιλιππίσει27. Nisi Galli se et cito et valide moverint, haud mirum adeo foret, si Suedi nostri ea, quae ipsos propius tangunt, id est, oram Baltici maris, repetant et Germanis relinquant solidam, quam expetunt, rerum Germanicarum curam.

    Invitum qui servat, idem facit occidenti28.

    Batavis offerri inducias et creditur hic et utile est id credi.

    Ad pacta Wismariensia29 quod pertinet, pro veteri debito anni XXXII cautionem suam Heufdius30 interposuit. De noviter promissis ad S. Chaumontium missae sunt literae, quae quales sint, nescio: sed quod praecipuum caput est: de bello imperatori indicendo a Gallia, ejus nihil apparet tantumque abest, ut bellum sumatur novum: taedet veteris.

    Nuncii literaeque Bruxellam commeant. Sed haec propius ex D. Salvio31 discemus, postquam et D.S. Chaumontius illuc venerit.

    Scribitur mihi inter D. Bielkium32 marchionemque Sigismundum33 nihil actum, nisi quod colloquia habita, de modo, loco, tempore.

    243

    De Brandeburgici electoris34 destinatis haud dubium est, quin rem tetigeris.

    In Pragensi pace35 quid sit arcani subdolique, nemo melius quam faber talium Arnimbius36 dicet, quem in nostrorum esse potestate aut fallor aut multum refert.

    Saxo37 vere inter ferrum et incudem est, positu sane non optabili.

    De Ehrenbreistenio utinam ne tardum sit: nam magna inde mala nunciantur. Sed multa talia tolerando dies sanat.

    Suessionensis38 contentus est relinqui Sedani, πϱᾶγμα οὔτε ἔχων οὔτε παϱέχων39.

    Suedicae quantae dicantur transnavigaturae copiae, velim edoceri: nam hic rumor omnia auget et eorum, quos ista nosse par est, tacent literae. Et Veneto legato40 et Davausio percunctantibus, an Venetos se bello interponere componendo nobis placeret, respondi, ut mihi praescriptum erat, si desideret imperator, ut mittamus Coloniam, si dignitas regni salva erit, si norimus, quid in pacificatione propositum sibi habeant, qui se medios profitentur, nos ad aequa omnia fore faciles.

    De literis tuti commeatus a Ferdinando pro legatis Gallicis puto pontificem comminisci σϰέμμα aliquod πολιτιϰὸν, quo evitetur de titulo controversia. Cardinalis Hispanus41 sua ex parte desideriis Galliae satisfecit.

    Seditiones apud Austriacae domus militem nullas hic audimus. De Lipsia quid in re sit, sciri et hoc interest. Levibus quotidie praeliis damna dari et accipi, mirum non est: neque inde pendet rerum summa. Thesauri Ehrenbreistenii carbones credo fient. Haud obscurum est validos esse in Anglia, qui sibi quam Palatinae domui melius volunt. Is morbus an ad sanitatem perduci possit, arrecta est totius Europae exspectatio.

    Fledwodio42 quid responsum sit, perscriptum ad me est. Utinam ad illa responsa apertius quid Barclaius43 illuc missus adferat. Qui nucleum edere vult, frangat oportet nucem44.

    De legatis qui hic sunt, non est, cur non optima omnia exspectem. Sed meministi tituli in jure, quod cum eo, qui in aliena potestate est gestum dicitur esse.

    Aysema45, vir Germanicarum rerum callidus et Batavicarum non ignarus, miror quod se amicosque in res tam invidiosas induerit. Semper credidi eum mandatis arcanis niti, quod nunc contra esse intelligo.

    244

    Galli in Margaritae insula pugnant fortiter. Divisa est inter ipsos hostesque possessio et utrisque auxilia venere certantibus studiis inde Italiae, hinc Galliae Narbonensis.

    Siquid post has, quas commemoravi, scripsisti, id puto in hostium venisse manus, si vera est fama.

    Quare rogo siquid necessarium est scitu, repetere ne pigeat. Res eo in loco sunt ut, si unquam, orandus sit Deus, cuncta ut in optimum publicum vertat, cujus paternae bonitati, Illustrissime Domine, te tuosque commendo.

    Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 14/24 Apr. MDCXXXVII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 d. 3 Maii st. nov.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 72. Gedrukt Epist., p. 320. Geadresseerde was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreken.
    3 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    5 - Ferdinand III; hij was zijn vader, die op 15 februari 1637 was overleden, opgevolgd.
    6 - Hermann von Questenberg.
    7 - Dr. Johann Krane.
    8 - Franz von Hatzfeldt und Gleichen, bisschop van Bamberg en Würzburg.
    9 - Philips IV.
    10 - Fernando Afan de Ribera, graaf van Alcalá.
    11 - Francisco de Mello.
    12 - Antonio Ronquillo.
    13 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    14 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    15 - Christiaan IV.
    16 - Wladislas VII (IV).
    17 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar. Het woord ‘ducis’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    18 - Josias, graaf van Rantzau.
    19 - Frederik Hendrik.
    20 - Lodewijk XIII.
    21 - Vgl. Juvenalis, Sat. VII, 154: occidit miseros crambe repetita magistros. Het woord ‘crambe’ (Grieks ϰϱάυβη, vgl. Suidas, no. 1272 ed. Adler, vol I pars II, p. 119: δὶς ϰϱάυβη ϑάνατος) is zeldzaam en wordt proverbiaal gebruikt.
    22 - De bisschop-keurvorst van Trier, Philipp Christoph von Sötern, bevond zich nl. in Spaanse krijgsgevangenschap.
    23 - Karl Ludwig, oudste zoon van de in 1632 overleden keurvorst van de Palts, Frederik V, de Winterkoning.
    24 - Johannes Tilmanus, ook bekend onder de namen Justus Astuerius en Stella Bipontinus.
    25 - Zie voor de titel van dit boek no. 2957, p. 90 n. 6.
    26 - Urbanus VIII.
    27 - Vgl. Aeschines, Ctesiphon, 130: Φιλιππίζειν τὴν Πυϑίαν φάσϰων.
    28 - Horatius, Ars Poet. 467.
    29 - Het verdrag van Wismar, gesloten tussen Frankrijk en Zweden op 30 maart 1636.
    30 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    31 - Johan Adler Salvius, hofkanselier en gezant residerende te Hamburg en Osnabrück.
    32 - Sten Bielke.
    33 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    34 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    35 - De vrede van Praag, gesloten op 30 mei 1635.
    36 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg.
    37 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    38 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    39 - Vgl. Herodotus I, 155: οὐ παύσονται Δυδοί, ὡς οἴϰασι, πϱήγματα παϱέχοντες ϰαὶ αὐτοὶ ἔχοντες.
    40 - Alvise Contarini di Nicolo.
    41 - Don Fernando, kardinaal-infant van Spanje.
    42 - George Fleetwood.
    43 - John Berkeley.
    44 - Vgl. Plautus, Curc., I 55: qui e nuce nuculeum esse voit, frangit nucem.
    45 - Foppe van Aitzema.