Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Venit ante hos dies quinque ultro valedictum mihi Davausius2, quo eat et quorsum multis ambagibus obtegens, nisi quod pacis se communis procurandae causa mitti diceret et quidem Hamburgum, atque ita loquebatur, quasi eo transferri Colonia posset tota de pace actio, quod mihi tum ob alia tum ne offendatur pontifex3, vix fit credibile.
Numquid aliquem ibi nostrorum reperturus esset interroganti dixi ibi esse D. Salvium4; an alii venturi essent, ignotum mihi. Negotium pacis rerumque aliarum in Germania D. Bielko5 mandatum. De Tuae Sublimitatis itinere transmarino nihil me affirmato posse dicere.
Dicebat aequum putare Vindicem6, ut Sophi7 de Vespasiano8 concedatur aliquid. Id aliquid videbatur exiguum esse. Ego totum jus ei explicavi.
De Alexandri9 hominibus dicenti mihi videri eos id agere, ut alieno damno impensisque res suas agant, aliis idem videri ajebat. Quaerenti, an Veneti nobis conciliatores placerent, respondi ita plane ut Avaugurio10 responsum est.
245
Poscenti, ut libere dicerem, ecquid grata Suedis fuisset obita ab eo antehac legatio11, dixi me pro ea gratias regi12 egisse verbis amplissimis. Tamen non tacuisse me etiam dolorem nostrum de amissa Prussia: cum id a nobis datum sit Germaniae rebus, eo justius nos a rege opem exspectare auxiliarem, tum in bellum tum in pacem nostro e commodo faciendam, in quo illud praecipuum, ut maneret penes nos Pomerania, magnum futurum pacis firmamentum, quod, si fallerent Austriaci, scirent paratos e Suedia vindices.
Commendavi ei etiam ducis Bernhardi13 negotium, quod trahi non posset sine communi malo ac periculo crescentibus adeo per Germaniam hostium copiis.
De Colonia quanquam contradicturi non simus, si ab hoste invitemur, videri tamen mihi urbem et religionis et partium studio nobis infestam neque satis magna cum libertate ibi fore qui res nostras facturi essent. Angli vero - nam utrumque14 vidi - negant credere se quenquam suorum iturum Hamburgum, nisi foedus hoc coëat.
Ego in meis antehac conjecturis persto eoque magis, quod abiturum se brevi hinc dicat Licestrius tanquam transacta re. Idem a me petit exemplum foederis quod anno 1631 Suediam Galliamque inter convenit; negavi habere me. Videntur existimare nos ex pactis ejus temporis satis obligatos non pacisci cum hoste nisi Germanis omnibus principibus restitutis ita, ut novum nobiscum foedus inire non teneantur. Sed cum aperte id non objiciatur mihi, respondere, quod alioqui difficile mihi non foret, supersedeo.
Video eosdem Anglos, de omnibus eis, quae pro Brandeburgico15 super Pomerania dici possunt, plene edoctos. Galli quoque eam amicitiam spe, ni fallor, inani, quod putent id suffragium aliquando domui Austriacae posse subduci, fovent. Et hi et illi id agunt, ut Suedi suas rationes ad ipsorum commoda aptent.
Mitto postremas literas, quae inter regem cardinalemque16 et comitem Suessionensem17 commutatae sunt: tum quae ore postulari a rege jussit idem Suessionensis. Puto solo hostium metu impetraturum eum18 ne quid sibi noceatur hoc quidem tempore.
A ducis Bernhardi milite in comitatu Burgundiae dicuntur caesae cohortes, quae regimenta dicuntur, hostium duae; alii aequatam cladem narrant.
At pactiones illae Rhaeticae mire aulam, mire Italiam sociosque omnes turbant. Rohanii uxor19 cardinali coram objecit patri Iosepho20 praedictum id a se ipsi neque allata, quae debebant, remedia ipso negante id dictum sibi.
Serbellonus21 ad lacum Comensem habet IV M peditum, VI C equites. Orant
246
eum Rhaeti, retro ducat copias, putaturque facturus, ubi ex Rohanii sponsione Galli Rhaetorum finibus ac Valle Telina decesserint. Bremo et Casali metui video, et ne tam Mantuanus22 quam Sabaudus23 seorsim pacem facere seque periculo eximere occupent.In Margarita insula aliud castellum exiguum juxtaque puteus aquae dulcis, cujus tenuis in ea insula copia est, venere in Gallorum potestatem. Sed et ab Italia auxilia quaedam Hispanis advenere et archiepiscopi Burdegalensis24 Harcurtiique25 dissidiis Gallica consilia, ut fere ubique, turbantur.
Dicitur novus imperator26, si ita appellare eum fas est, jesuitis edixisse, ne posthac laborem sumant consiliis publicis semet ingerendi, ut quibus patrem suum27 minus feliciter usum judicet. Pro certo habeo nihil magis ex usu esse domui Austriacae ad muniendam vim imperii sui quam protestantium romanensiumque per Germaniam libratas tenere vires et utriusque partis modo gratia, modo metu res suas firmare atque provehere, ut Rudolfus28 et ante eum Maximilianus29 fecere. Sed ubi superstitione capti principes sacerdotibus se dant regendos, praevalent consilia violenta, periculosa, et pontifici30 quam principibus, ut fortuna maxime faveat utiliora.
Intelligimus et antistitem Herbipolis31 et Melonem32 cum suo collega33 iter suum tarde promoturos, ne Coloniam ante Gallos adveniant. Interim ab Hispano34 Schinchinellius35, hospitiorum metator, Coloniam venit.
Multum pecuniae et Brisacum et Hildeshemium venisse audimus ad parandos hosti commeatus. Dux Bernhardus accepta jam pecunia equos trahendis machinis conquirit.
Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut pacis bellique res ad bonum ac gloriam reginae36, Suedici nominis, Tuae Sublimitatis regat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.37
Lutetiae, 14/24 Aprilis 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.