eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    248

    3046. 1637 april 24. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Multum Excellentiae Tuae debeo pro litteris 4/14 Martii datis2, plus etiam pro earum ubertate inter tantas Excellentiae Tuae occupationes. Sequar earum ordinem.

    De D. Banerii3 prosperis rebus est, quod gaudeamus; interim satis apparet crescere undique hostium copias et difficile ei fore insessa loca tutari, ni socii se moveant. Itaque non desumus hic officio ad urgenda, quae de duce Bernhardo4 cum bono exercitu mittendo capi coepere consilia. Pecunia jam accepta equos undique contrahit ad machinas trahendas. Propediem sperat se iturum; sed id propediem et diu duravit et quando futurum sit, definire non audeam. Interim narrat mihi duo hostium regimenta a suis caesa in Burgundiae comitatu, quod bonum initium omenque est; si caetera itidem ut optamus processerint, firmabuntur Banerii res dabiturque cum Vinariensi consilia forte et vires jungere.

    De novo imperatore5 - ita enim eum cum Germanis appellabo, quod sine fraude sit ejus controversiae, quam Gallia de nomine ei movet - existimant plerique non abesse quidem ab eo imperii ac gloriae sitim, mala Hispanica, sed animum ejus ab jesuitis remotiorem, quorum consiliis nimis violentis uti ipse nolit, patrem usum doleat.

    Novit jam Excellentia Tua Coloniae esse Questembergium6 ac Cranium7 ab imperatore. Herbipolitanus episcopus8 et ab Hispano9 Alcala10, qui Augustae esse scribitur, et Franciscus Melo11 et cancellarius Mediolani12 dicuntur sustinere iter, ne ante Gallos adveniant. Horum S. Chaumontius13 dicitur Hamburgum iisse eodemque se tendere ait qui nunc in abitu est Davausius14, qui haud dubie cum Excellentia Tua, quam ibi esse ei id inquirenti dixi, sermones de pace conferet. Ait regi15 placere, ut aliquid nobis de Pomerania maneat. Ego quaesitum nobis in totam jus dixi eademque de re cum Anglis legatis16, Brandeburgico17 studere se parum dissimulantibus disputavi.

    249

    Inter Gallos Anglosque satis jam convenit, quamquam non id praeferant, aitque Licestrius brevi se discessurum, quod confectis rebus fieri solet. Numquam credere potui Sigismundum marchionem18 idoneum esse ad pariendam nobis pacem, quae rebus nostris non sit adversa, cum praecipuus nodus in Pomerania sit.

    Aysemam19 de religione facturum quod fecit, nunquam dubitavi. Imperatoris eum gratiam colere satis apparuit, credidi tamen eum prudentiorem quam uti id faceret cum tam manifesta popularium offensa, nisi forte ab ipsorum se rebus extricare atque alio traducere vult. Valet ingenio et rerum germanicarum notitia majore quam habeat Batavorum quisquam. Cum tantis beneficiis acceptis imperatori se auctoraverit, etiamsi patriae fidem praestet, quod facturum sane spero, certe Suedicas res si tractet, non videtur eas tractaturus Suediae bono, quamquam alioqui satis intelligo pacis aequae suasores qualescumque non esse repudiandos. Nam de sociis quae scribis verissima sunt. Germani principes, quorum in gratiam arma a Suedis suscepta sunt, adeo a nobis servari volunt, ut in nos arma sua converterint extra landgravium20 et ducem Bernhardum, qui uterque rerum Gallicarum facti sunt accessio.

    Gallus imperatorem neque eum, qui est mortuus21, neque ejus haeredem hostem suum nominat. Bellum cum Hispano gerit, a quo ut sua recuperet, facile Germaniae se rebus exuet.

    Iam literae, jam nuntii Bruxellam commeant. Anglos ad transactionem super Palatinatum ferri satis apparet. Eam ut opimiorem sibi adipiscantur, in pacis negotio faciles erunt alieni largitores, nam ut arma moveant, sperandum non est. Quod vero de navibus Palatino22 commodandis spargunt, ut res sequatur, de quo dubito, non alio spectaturum est, quam ut interclusa Batavis Germanisque Hispaniae commercia soli occupent. Id lucrum in populum regemque ingens pluris eis est quam Palatinae domus splendor.

    Batavi et cum imperio bellum sibi nolunt et cum Hispano clam socios agunt. Ut in hosticum educant copias, cum Gallicae pecuniae ex stipulato eis non numerentur, sperare vix audeo. Quod illi ad res conferent nostras, pauxillum sane est ad tanta impendia.

    Veluti si cuncta minentur Flumina, quos miscent pelago subducere fontes, Non magis ablatis numquam decresceret aequor Quam nunc crescit aquis23.

    Danicam nobilitatem, cujus magna est in eo regno auctoritas, existimem non ita infestam esse nobis, ut non pacem aequam et diuturnam cum Germania nobis optet. Regis24 impetus senescent puto cum aetate. Regis Poloni25 media aetas, e rebus gestis gloria, favor apud suos et in Suediam spei reliquiae nobis non suspecta

    250

    esse nequeunt. Quaeri ab eo maritimas vires apparet; ad quas se amicitias applicaturus sit, nondum liquet, sed facile eas reperiet apud eos, qui nobis invident. Quod si est, optandum sane est ne nos bello alii illigatos deprehendat, ut olim Danus.

    Haec ego eadem libertate eademque fiducia, tecta haec, quantum oportet fore, scribo, qua Tua Excellentia literas accepi servoque. Non impedient haec me cogitata, quominus Gallos ducemque Bernhardum impellam Anglosque incitem, quantum mearum erit virium.

    Aequissima sunt, quae reginae26 nomine dicta sint Flutwedo27.

    Barclajus28 nihil, ut arbitror, certius adferet. Sed de duobus, quae optanda Anglis proposita sunt, neutrum accepturos puto. Quod autem offerunt quantillum est! ut militem conscribere apud se nobis liceat, nempe quod Hispanus saepe fecit, ut classis ipsorum otiosa et ad oram tutandam supervacua mari nostro naviget. Gallia omnis tantum abest, ut bellum nunc imperatori edicere incipiat, ad pacem non it, sed ruit frustraque sit cardinalis29, si retinere eam velit:

    Fertur equis auriga, nec audit currus habenas30.

    Nec mirum cum exhausti sint populi tributis, terrae non ab hostibus tantum, sed et a suo milite, Vinariensis maxime copiis attritae: tum vero in Picardia Castelletum et Capellam, in Hispaniae confinio Ciboram et Socovam, in mari insulam Honorati totam, Margaritae maxima ex parte teneat hostis, classis tanta impendia perierint hactenus, defecerit Mutinensis31 et Parmensis32 et Rhaetia omnis; de Sabaudo33 et Mantuano34 metuantur paria. Pax autem cum differri diutius vix possit, quin ea futura sit optima, quae communiter a sociis fiet mutuaque sponsione pacta tutandi firmabitur, dubitandum non est; eam opto, in eam si quid modo possum, contribuam lubens.

    Excellentiae Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 14/24 Aprilis anni 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 321.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Johan Gustavsson Banér.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Ferdinand III.
    6 - Hermann von Questenberg.
    7 - Dr. Johann Krane.
    8 - Franz von Hatzfeldt und Gleichen, bisschop van Bamberg en Würzburg.
    9 - Philips IV.
    10 - Fernando Afan de Ribera, graaf van Alcalá.
    11 - Francisco de Mello.
    12 - Antonio Ronquillo.
    13 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    14 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    15 - Lodewijk XIII.
    16 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    17 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    18 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    19 - Foppe van Aitzema.
    20 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    21 - Ferdinand II, gestorven op 15 februari 1637.
    22 - Karl Ludwig van de Palts.
    23 - Lucanus, De Bello civili, V 336-339 met in vs. 338 ‘descenderit’ in plaats van ‘decresceret’.
    24 - Christiaan IV (1577-1648).
    25 - Wladislas VII (IV).
    26 - Christina van Zweden.
    27 - George Fleetwood.
    28 - John Berkeley.
    29 - De Richelieu.
    30 - Vergilius, Georg., I 514.
    31 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    32 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    33 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    34 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.