294
Illustrissime et Excellentissime Domine,
Octiduum est, ex quo Holmiam feliciter veniens res omnes prospero in statu reperi. Abiit sine meis ad Excellentiam Vestram literis proximus nuncius, quod oportuerit ire obviam regni cancellario2. Eum in arce Möreby, antiqua Oxensterniorum sede, nunc ad regni thesaurarium spectante inveni receptus eo vultu, qui et pristinum affectum et benevolentiam erga me ostenderent; de rebus omnibus interrogatus et vicissim, quantum quidem brevitas temporis permisit, informatus haec nunc habeo, quae Excell.iae V.rae communicem.
Classis transportandis in Germaniam militibus propemodum instructa hic in portu iacet peditatus conscensionem expectans - quantum quidem hoc in loco ingredi naves debent, nam per provincias distributus diversis e locis mare intrabit - ei ad Upsaliam lustrando abest Dominus de la Gardie3, caeteris e provinciis alibi expedientur, omnino ut maturam transportationem sperare debeamus, nisi quod parumper retardet nondum maturum anni tempus praebendo equitatui pabulo.
E Germania hesternus dies omnia adhuc prospera attulit; Bannerii4 literae docent fortem suorum animum esse et optimam spem de tuendis castris quae ad Torgaviam munitissima hebent; Leslium5 discedere permisit, ut iunctus Kingio6 et Hassiacis in Westphalia partem aliquam hostium trahat, multisque rationibus consilium suum senatui approbat. Quae de consiliis novi regis Romani7 et aulae imperialis reformatione referuntur, certiora a vobis expectamus.
A Polono8 vel Dano9 nildum apparet esse, cur quidquam hostilitatis metuamus. Partem suae classis Danus in oceanum misit, et se reliqua cum parte insecuturum spargit; consilia se brevi prodent.
In caeteris ea hic rerum facies universa, is nostrorum animus, ut optima quaevis speranda videantur et, nisi totius orbis conspiratione deserti frustremur, gloriosa quaevis putare debeatis. Cuncta indies in melius instituuntur ingentesque insumsit labores Dominus cancellarius, ut et consiliorum ordo et administrandi ratio stabiliretur, reditus regni augerentur novo instituto hic telonio ad formam Amstelredamensium, a cunctis etiam nobilitate - quae semper exempta fuit - persolvendo; minae argenti, cupri et ferri rectius curarentur; educatio reginae10 separatim a matre11 fieret; aula reginae matris qua agit libidine querendi et conviciandi reformaretur; in academia Upsaliensi professorum indiligentia et juventutis petulantia tolleretur; Holmensi urbi inter caetera etiam mercatus gene-
295
ralis instar Francofurtensium privilegium indulgeretur; nova urbi facies, nova aedium et platearum forma imponeretur, cuncta non senescentis, sed surgentis reipublicae indicia. Occupant tales curae magnum Domini cancellarii animum: multa jam perfecta, multa restant. In Germaniam reditum certo meditatur, nildum licet constitutum sit.Barclaius12 publice nondum auditus est, quod senatores iam se congregent, in privato ita loquitur, quasi constitutum sit Alexandro13 nil cum lactucis14 ingredi nisi fragae15 intersint et odore suo cuncta solident paratus totum Pindarum16 electioni Sophorum17 permittere. Caeterum haec a Xenocrate18 ita accipiuntur, ut nil credat; inanibus tamen fidem facere Barclaius19 vult, honore aurei periscelidis20, quem Miltiadi21 Alexandrum22 dare velle refert in secreto. Quae fient postmodum nunciaturus sum.
Literae vestrae tres priori nuncio de dato IX, X, XI. Aprilis redditae sunt, gratissimae toti senatui. Ego nullas dum accepi, postquam Hagae fui; caeterum expecto, et quaeso, ne Excellentia Vestra unquam obliviscatur observantiae et affectus, quo in ipsum et domum eius flagro.
Excellentiae Vestrae
Humilimus et obsequentissimus servitor,
Smalze.
Holmiae, die 6/16 Maii 637.
Barclaius singulis e administratoribus una cum regina designata et domino Joanne Oxensternio23 equum ex Anglia apportatum nomine sui regis dedit.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 25 Iunii