eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3085. 1637 mei 20. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Quaternas abs te accepi literas uno tempore, id vero est nudiustertius: non multo melius curatas quam meae sunt, praeter postremas. Et tamen eodem die datas amicorum jam 8 dies sunt, quod accepi, in quibus Hulstae historiam, ex qua cum maerore disco animos Batavis non terra minus quam mari labascere, quae res quantum adferre reipublicae malum processu temporis possint, malo apud me cogitare quam malus ominator haberi.

    Prima epistolarum tuarum IV exemplar erat ejus, quam accepi antehac et cui jam respondi. Adjiciam tamen nonnulla.

    Scriptum illud magnum pro Palatino2 supprimi audio nec proditurum. Stellae liber3 prodiit quidem, sed tanquam Hanoviae, sine ipsius nomine vitandas ad offensas. Sed haec ipse dicet melius: puto enim eum ad vos iturum, ut eo itinere Davausium4 adjutor futurus sequatur. Davausius ipse, puto, jam Hamburgi est, vectus Anglica nave, quod argumentum Seldenus5 adjicere poterit ad sua de Maris Dominio.

    Pontanus6 si de me benigne locutus est, ut scribis, - neque enim librum7 vidi - fecit hoc magis pro amicitia inter nos pervetere quam pro meis meritis. Fuit enim meum opus de Mari libero8 optimo scriptum in patriam animo, sed aetate juvenili. Nunc et in Dania responderi9 audio Seldeno, puto, non ut disputetur, an Mare in jus cujusquam proprium possit concedere, sed quanta cuique pars

    304

    cessura sit. Forte et Suedi in ea positione aliquid reperient sibi utile ad Balticum, Finnicum, Botnicum mare vindicandum. Iis ne vel imprudens adverser, intra silentium me contineo. ἀϰίνδυνον γὰϱ ἐστι τῆς σιγῆς γέϱας10. Etiam Gothefredo11, qui hic est, fratris sui librum eo de argumento12 adferenti idem respondi, quod Angliae legatis13 de Seldeno percunctantibus: probari mihi eruditionem scriptorum. Digna esse opera ingeniis excitatis et sublimibus. Cadamensis pactionis14 mentionem non inutilem fecit in suo libro Stella.

    Sed frustra aliquid constans in hac re a Gallis speramus, cum pontifex15 jam pro electione pronuntiaverit, cujus auctoritatem qui oppugnare audeat, potentium nemo est: si qui sunt, quibus id facere sit animus, ii nihil possunt.

    Valde erit e re arcana consiliorum adversus nostros, quorum auctor Arnhemius16, ex ipso cognoscere. Et siquid didiceris, rogo sim particeps.

    Brandenburgicum17 esse agnatum Pomerani intellexi et scio, quae pacta Pomerani cum Suedis pridem fecerint. Sed an in investituris, quas vocant, simultaneis comprehensus antehac fuerit, siquid nosti, cupiam discere.

    Davausius an in Poloniam iturus sit, incertum est. Si it, ait se daturum operam, ut Polonus18 aut in communem societatem pertrahatur, quod sperandum non puto, aut certe retineatur, ne communi rei noceat. In oratione quae Galliae regis19 mandatu in Polonia habita est, haec verba sola Palatinam domum spectantia invenio: Denique cum christianissima Majestas a suis et vestris legatis negotium matrimonii serenissimi regis Poloniae cum principe Palatina20 ob certa obstacula, diversam nempe religionem, non posse constitui intellexerit, sed serenissimam Majestatem animum suum alio convertisse adverterit, nihil gratius jucundiusque christianissimo regi, nihil gratius Galliarum regno accidere posset, quam si sua Majestas in regno Galliae sibi consortem regni et vitae eligere vellet. Inde enim novus quidam animorum et affectuum utriusque gentis fructus emergeret, ex quo uberrimi fructus in rempublicam vestram, praesertim in bello, quod vobis a barbaris imminet, redundabit. Et haec quidem sunt, ibi quae legi.

    Fedus, belli certe causa, ut inter Gallos Anglosque coëat, sperare se negant et hi et illi. Licestrius21 ait sua si consilia valuissent, ante menses quinque regem

    305

    suum22 futurum fuisse hostem Austriacae domus. Galli Anglos ajunt nihil minus quam hoc voluisse, sed fama oblatae societatis voluisse res suas bene constituere. Audio Galliae legatos23 desiisse Palatino tribuere, quod caeperant, electoris nomen, spe forte illa, quae tam diu fallit, amicitiae Bavaricae. Ac forte Anglia mediocri aliqua conditione depacisci contenta erit. Ex animo miseret me tam excellentis, adeo nunc desertae domus.

    Dux Vinariensis24 contra voluntatem tractus est hic nimis diu. Haeret ipse Trecis, et in hac urbe Haillerius25. Interim hostis loca suspecta insidet, multumque vereor, ne in solum Burgundiae comitatum incumbant haec arma, et Vallettae26 in ea, quae in fine sunt Picardiae Germania interim permissa suis et aliorum periculis.

    Fortia ubique apparere Suedorum consilia gaudeo, cum quia ad ipsorum gloriam id pertinet, tum quia in tanta aliorum segnitie res communis eo ferme solo adminiculo nititur. Aquila rapax animal, urtica vel tactu nocens quid parturiant videbimus.

    Aysema27 pridem Suedis adversus, quo tandem se applicaturus sit, videre desidero. Credo nusquam ei nobis nocendi majorem fore copiam quam in eo loco, quem obtinuit hactenus.

    Video Dunquercanos magis magisque in maris possessione progredi patientibus si non et faventibus Anglis, Batavorum vero exolescente virtute, et quidem ea in parte virium, unde natae et qua steterunt hactenus eorum res.

    Nobilissimus filius tuus28 Schmalchiusque29 spero recte jam in Suediam pervenerint: quibus, ut mihi amicissimis, omnia opto prosperrima.

    Lubens intelligo gratias hic agi D. Salvio30, quod D. Sanctichaumontio31 cuncta, quae inter Sigismundum marchionem32 ac D. Bielkium33 erant acta, aperuerit. Inter bonos bene agier oportet.

    Alcalae34 mortuo fama subrogat, ut scripsisse puto, Mirabellium35 aut minorem Ognatium36. Dicitur cardinalis Ginettius37 mandata habere Roma ante meridiem vacandi suis catholicis, post meridiem iis, quos haereticos vocant, nempe ne permisceantur caelestia infernis. Ego ovibus auctor non sim rem suam ut lupo commendent.

    306

    Verum est monachum38 hinc iisse in Hispaniam, ut reginam Galliae39 voto liberaret, quo ea se Isidoro40 obstrinxerat, caelitum creditorum uni. Nec abit a verosimili aliquid subesse majus inter cardinalem41 et Olivarium42.

    Sic et inter Bavarum43 patremque Iosephum44 nova communicari consilia certum est. Spes ejus suffragio utendi aliquando ad demovendam ab imperio Austriacam domum mire his hominibus blanditur. Sed turpe est in eodem loco saepius cespitare.

    Velim et landgravium45 et siquid est in illis partibus sociarum virium, Ehredbredsteno consulere; et illas, quae e Suedia exspectantur, copias jam esse in media Germania, quo melius Banerius46 et Wrangelius47 res suas tutentur.

    Rohanius48 est in agro Bernate; scriptis49 famam suam tuetur adversus eos, qui aliena culpa ipsum onerant. Putatur secessum sumpturus apud Venetos.

    Interim ex formula pactorum tradita sunt Rhaetis castella omnia, qui ea dejecturi dicuntur; an satis prudenter, nescio. Hispanus50 jus traducendi copias redimit annuis XX millibus scutatorum, magno Italiae, magno Germaniae malo.

    Gallicos legatos51 ante mensem Septembrem Coloniae futuros non puto. In id tempus retinetur hic Godofredus. Interim cardinalis quae ad bellum quaeque ad pacem faciunt, experiri non omittit. Cardinalis Hispanus52 quas dedit pro legatis tuti itineris tabulas, equidem non vidi. Batavos omissos audio; quod cum iis seorsim agendum judicet, sicut et Suedos a Gallis distrahere percupiunt.

    Marstallerus53 si ad me venerit, videbit et virtutibus suis et tuae commendationi apud me constare, quod debet, pretium; quod si tales ad meam notitiam saepe introduxeris, habebis me non minus obligatum quam quibus id eris praestiturus.

    Ad tribunum Kaplivium54 curavi literas; ac rogo, quando in rebus majoribus utilis esse non possum, quod velim maxime, des mihi qualemcunque materiam, in qua ostendam, quam tua omnia mihi sint cordi.

    307

    Crequiacus55 in ea, quae Pado adjacent, it, quo et Cerbellonus56 a Valle Telina duxit copias Bremo, ut conjectura est, imminens.

    Leodiense factum atrox intelleximus. Luit paternum crimen immerens filius57 in Bastiliam hic datus.

    Haec ita sparsim scripsi, dum literarum tuarum ductum persequor. Habeo gratias maximas pro responso Pomeranis dato. Utile est habere talia, ad quorum normam sermones regamus.

    Preces meas cum tuis jungo, Illustrissime Domine, pro bono publico tuoque et tuorum.

     

    Lutetiae, XX Maii n. C. MDCXXXVII.

    Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. Hagae 1637 d. 4 Iunii st. n.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 78. Gedrukt Epist., p. 327. Gedeeltelijk vertaald in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 110 en 129.
    2 - Hierover zie men no. 3051, p. 255 en de verwijzing in n. 18 aldaar.
    3 - Voor de titel van dit boek van Johannes Tilmanus -Stella- zie men no. 2957, p. 90 n. 6.
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux. In de copie te Uppsala staat ‘Davatscium’.
    5 - John Selden, schrijver o.a. van Ioannis Seldeni Mare clausum seu De Dominio Maris Libri Duo. Primo, Mare ex Jure Naturae seu Gentium, omnium hominum non esse Commune, sed Dominii privati seu Proprietatis capax, pariter ac Tellurem, ese demonstratur. Secundo, Serenissimum Magnae Britanniae Regem Maris circumflui, ut in dividuae atque perpetuae Imperii Britannici appendicis, Dominum esse, asseritur -. Pontus quoque Serviet Illi, Londini, Excudebat Will. Stanesbeius, pro Richardo Meighen. MDCXXXV.
    6 - Johannes Isacius Pontanus (1571-1639).
    7 - Joh. Isacii Pontani Discvssionvm Historicarvm Libri duo. Quibus Praecipuè quatenus & quodnam mare liberum vel non liberum clausumque accipiendum dispicitur expenditurque. Accedit, praeter alia, Casparis Varrerii Lvsitani de Ophyra regione & ad eam Navigatione Commentarivs. Hardervici Gelrorvm, Excudebat Nicolaus à Wieringen Gymnasij Typographus. M.DC.XXXVII.
    8 - Mare libervm sive de ivre qvod Batavis competit ad Indicana commercia dissertatio. Lugduni Batauorvm, Ex officinâ Ludovici Elzevirij. Anno. M.DI.IX [1609].
    9 - Pontanus schreef zijn Discvssionvm Historicarvm Libri duo in opdracht van de Deense koning; vgl. VII, p. 195 n. 2.
    10 - Simonides, frg. 69 (ed. Edmonds, Loeb).
    11 - Théodore Godefroy, jurist en historicus.
    12 - Jac. Gothofredi, ... de Imperio maris deque jure naufragii colligendi ὑπομνημα, ex jure romano. ad legem Ἀξιωσις, seu legem Deprecatio, q. Digestis de I. Rhodia de jactu. - Genevae, Apud A. Chouët, 1637.
    13 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    14 - Over de vrede van Kadan, gesloten in 1534, zie men no. 3051, p. 256 n. 1.
    15 - Urbanus VIII.
    16 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg.
    17 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg maakte aanspraak op de erfenis van de op 10 maart 1637 overleden Bogislaw XIV, hertog van Pommeren.
    18 - Wladislas VII (IV).
    19 - Lodewijk XIII. Claude de Salles, baron de Rorté, was begin februari 1637 uit Hamburg naar Polen vertrokken. Op 18 april 1637 stuurde hij uit Hamburg een verslag van zijn Poolse reis naar Parijs; voor dit verslag en de door hem gedane propositie zie men Paris, Archives des Affaires Etrangères, Pologne no. 3, f. 220 vv en f. 369 vv.
    20 - Elisabeth van de Palts, dochter van de in 1632 overleden Winterkoning, Frederik V, en Elisabeth Stuart.
    21 - Robert Sidney, graaf van Leicester, Engels extra-ordinarius gezant te Parijs.
    22 - Karel I.
    23 - Voor hun namen zie men p. 26 n. 1.
    24 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    25 - François de L'Hospital, sieur du Hallier.
    26 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette en Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    27 - Foppe van Aitzema.
    28 - Joachim Camerarius (1603-1687).
    29 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Oxenstierna.
    30 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    31 - Melchior Mitte de Miolans, markies van Saint-Chaumont.
    32 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    33 - Sten Svantesson Bielke; zie over hem VII, p. 241 n. 9.
    34 - Fernando Afan de Ribera, hertog van Alcalá.
    35 - Antonio de Zuñiga y Davila, markies van Mirabel.
    36 - Iñigo Veléz de Guevara, graaf van Oñate y Villa Mediana, zoon van de Spaanse gezant in Duitsland, Iñigo Veléz de Guevara y Tasis, graaf van Oñate.
    37 - Martio, kardinaal Ginetti, pauselijk afgezant naar Keulen.
    38 - Simon Bachelier.
    39 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    40 - De heilige Isidorus (±1080-±1130), patroon van de boerenstand, begraven te Madrid.
    41 - De Richelieu.
    42 - Gaspar de Guzmán, graaf-hertog van Olivarès.
    43 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    44 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, de bekende gunsteling van De Richelieu.
    45 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    46 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds veldmaarschalk.
    47 - Herman Wrangel.
    48 - Henri, hertog van Rohan.
    49 - Wellicht wordt hier bedoeld het manifest, dat afgedrukt staat in de Mercvre François, tome XXI, M.DCXXXIX, p. 294-303.
    50 - Philips IV.
    51 - Voor hun namen zie men no. 2924, p. 26 n. 1.
    52 - Don Fernando, kardinaal-infant van Spanje.
    53 - Wellicht betreft het hier Constantinus Marstallus uit Pommeren die in 1637 als student te Orléans werd ingeschreven.
    54 - Wellicht wordt hier Paul Kapliř, ridder van Sulevic, officier in Zweedse dienst bedoeld.
    55 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    56 - Johann, graaf van Cerbellon -Giovanni, graaf Serbelloni-, bevelhebber van de Spaanse troepen in de Cômasque en aan de grenzen van de Veltlin.
    57 - Alexandre de Renesse, zoon van René de Renesse, graaf van Warfusée.