eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3107. 1637 juni 4. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Manat in vulgus etiam rumor de foedere inter Gallos et Anglos2 pressis silentio conditionibus. Neque interim ab Anglis ulli paratus armorum.

    Dux Bernhardus3 adhuc in Campania haeret. Stellae4 liber contra electionem regis Romani5 venire hic prohibitus. Haec me in iis, quas antehac scripsi6, suspicionibus multum confirmant, et multi me quotidie accedunt bene nobis volentes, etiam Germani, qui eadem timent.

    De Bergeraco a rusticis, qui arma contra tributa ceperunt, occupato verum est. De Sanctae Fidei oppido deceperat nos rumor, fuit tamen in periculo: et alia sunt minora oppida, quae illi factioni indies valescenti cessere. Dubium non est, quin ea in se tractura sit magnam partem militis, qui in hostem utendus fuerat.

    Qui literas hinc ad Hispanicum sinem tulere ajunt et Hispanicam plebem magno incendi pacis desiderio. Interim parlamentarios senatores rex7 graviter increpuit vultque eos edictis se praesente in acta relatis parere simpliciter, non in causas inquirere, non modum de suo addere.

    Ermesteinum verberatur machinis a Waertio8. Qui in Anglia est foederatorum legatus9 Hispanos ibi plurimum ait posse. Palatinatus restitutionem eos pro re certa credi velle: auxilia promittere Anglis ad tuendam maris contra Batavos possessionem. Quae utinam vera non sint. Addit idem proponi ab Hispanis, ut post mortem hujus Bavari10 jus electorale alternetur, offerri etiam ab Hispano11 Anglis conditiones, si in belli adversus Batavos societatem possint pertrahi, quod tamen ego non metuo. Video enim Anglos id praecipue agere, ut commercia cum gentibus omnibus libera habeant eademque eripiant alliis. Spes quidem Batavis facta fuerat quieturum hoc anno de piscatu certamen; sed video Anglos legatos12, qui hic sunt, id pro incerto ponere.

    336

    Ab Hanoviensi milite expilatum Ascasnaburgum accepimus; Solingstadii vero etiam possessionem ab iis retineri.

    Haec scribenti intervenit Lagardius13, nobilis Gallus, ex ea domo, ex qua est regni Suedicae marescallus14: it Coloniam nihil ibi aliud quam significaturus iis, qui ibi sunt legatis15 - est autem ibi jam et cancellarius Mediolanensis16 - fixum regi nihil seorsim a sociis agere, Suedis praesertim Batavisque.

    Mortem adeo propinquam, ut supremam unctionem acciperet, evasit tamen senex Espernonius17. Cardinalis Valetta18 ad castellum est, Perciani quod dicitur.

    Millereius19, cardinalis Riceliaci propinquus, Bononiae in motu est: quae circumjecta sunt cum bono equitatu petit.

    In insulis20 dejiciuntur omnes munitiones minores, servatis iis quae sunt validae ac necessariae.

    Omnia prosperrima Sublimitati tuae opto, Excellentissime atque Illustrissime Domine.

    Lutetiae, 4 Iunii novi Cal. 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 331; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 353.
    2 - De woorden ‘et Anglos’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Voor de titel van dit boek van Johannes Tilmanus -Stella- zie men no. 2957, p. 90, n. 6.
    5 - Ferdinand III.
    6 - No. 3019 dd. 9 april 1637.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Johan van Werth, ruiteroverste in dienst van de keizer en van de keurvorst van Beieren.
    9 - Bedoeld zal zijn Cornelis van Beveren; vgl. no. 3105 aan Sten Bielke, p. 333 en n. 9 aldaar.
    10 - Maximiliaan I van Beieren.
    11 - Philips IV.
    12 - Johan Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    13 - Zie over hem no. 3105.
    14 - Jacob Pontusson de la Gardie.
    15 - Zie voor hun namen p. 26 n. 1.
    16 - Antonio Ronquillo.
    17 - Jean Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon (1554-1642).
    18 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    19 - Charles de La Porte, markies (later hertog) van La Meilleray; zie over hem VII, p. 357 no. 1.
    20 - St. Honorat en Ste. Marguerite.