eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3109. 1637 juni 4. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Rem mihi gratam facis, quod scribis saepiuscule. Et tibi ab Oresundio Suediam petenti et D. Grubbio2 eunti ad Bannerii3 castra iter prosperum resque omnes secundas opto.

    Avebo intelligere copiarum e Suedia in Germaniam adventum et quid de suo itinere aut domi mansione constituturus sit magnus D. cancellarius4.

    Hamburgi civitatis me miseret, quae tam gravem adeoque implacabilem vicinum habeat. Sed in eo negotio occupatus minus, ut puto, quicquam ausurus est nobis, quod sit adversum. Si quid in ejus regis5 molitionibus proprius cognoveris, rem nobis pergratam facturus es, si nos non patiaris ignaros.

    Dux Bernhardus6 in Campania haeret nunc quoque magno occasionum dispendio.

    Belli interni, quo a rusticis in tributa insurgentibus excitatum est, metus partem regiarum virium illuc trahit, id est in Petrocorios, Avernos vicinosque, estque id inter impedimenta, quominus quantis oportet copiis animisque in hostem eatur. Sunt et qui secreta de pace colloquia suspectant. Palam certe negant Galli se suam causam a sociis segregare velle: idque significaturus Coloniam, quo jam

    338

    et Mediolanensis cancellarius7 venit, mittitur nobilis Gallus Lagardius8, cum regni Suedici mareschallo9 sanguine nomineque conjunctus.

    Angli Hispanos audire non desinunt, qui Palatinatum inferiorem statim se ajunt velle reddere: ad obtinendum a Bavaro10 superiorem velle se contribuere non operam tantum11, sed et pecuniam. Electoralis juris per vices inter familias duas commutandi, ubi vita excesserit hic Maximilianus Bavarus spem faciunt. Incendunt iidem illam Anglorum cum Batavis de mari controversiam, quae quamdiu si non sublata, certe sopita non erit, nihil ab Anglis forte, quod sit expectandum, asseverare non12 dubitem.

    Vale. Nostri te salutant.

    Lutetiae, 4 Iunii novi Cal. 1637.

    Tuae Nobilitati ad omnia officia paratissimus
    H. Grotius.

    In dorso: [Praesent.] Holmiae, die 23 Junii st. vet. 1637.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Gedrukt Epist., p. 332; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 589. Peter Abel Schmalz was secretaris van Axel Oxenstierna.
    2 - Lars Grubbe; zie over hem V, p. 432 n. 12.
    3 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    5 - Christiaan IV.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Antonio Ronquillo.
    8 - Over De La Garde zie men no. 3105, p. 333 n. 5.
    9 - Jacob Pontusson de la Gardie.
    10 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    11 - Het woord ‘tantum’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    12 - Het woord ‘non’ ontbreekt in de Epist.