Ex literis, tuis, mi frater, 19 Maji datis2 libens cognosco te tuosque et nostros valere. Brasserio3 gratulor dignitatem quanquam durioribus legibus datam. De tuo negotio sunt sane cogitatu digna, quae mones: exiguum annuum; mutatio laris cum jactura clientelarum et praeter haec incertus ambitus. Adde jam, ut res succedat e voto multa contra animi sententiam facienda aut pericula subeunda.
De Barnaba latino4 vide, ut interdum aurem vellas D. Salmasio5. Ego hic si eum nancisci possim, experiar.
Aysema6, ut video, evasit minusque rebus nostris nocere palam caesarianus.
Si quid fit inter Cammingam7 et Somfium8, fac norim et an tua opera uti velint, qui res Egmondanas9 curant. Exspectatur hic Ackerlakius advoca-
348
tus10, qui multas chartas ad domum Egmondanam pertinentes in potestate habet. Decretum contra munerum captiones videre cupiam11. Audio multa patere effugia.Vale, parentes12 amicosque saluta. Petrum13 exspecto.
12 Iunii 1637.
Optimus et beneficentissimus Cordesius14 habet Novum Atlantem editum a Guilielmo et Iohanne Blaviis anno 163515. Abest ei libro O.Z., ubi Peruana describitur. Rogat me, ego vero te, ut id volumen, magni sane impendii, integrum ei habere liceat. Rogo rem Blavio commendes pro hominis merito et rei aequitate.
Galli nobilis Epigramma: Gallia, Scaligerum16 dederas male sana Batavis, Grotiaden reddit terra Batava tibi. Ingratam expertus patriam venerandus uterque est, Felix mutato erit uterque solo17.Tui amantissimus frater
H. Grotius.