eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3120. 1637 juni 18. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Rem pridem, quantum ego arbitror, confectam nunc primum aperire Angli incipiunt, quorum ordinarius legatus2 ad me venit mihique significavit convenisse se cum Gallis: restare, ut ad regem Angliae3 mittatur quod perscriptum est, ut probet, in quo non putare se quicquam fore difficultatis. Eo cuncta tendere, ut restituantur in sua Germani principes, imprimis domus Palatina.

    Hamburgi rogatum iri Suedos Batavosque in idem foedus ut veniant utque id jubeant Lutetiae a suis4 juxta Gallos Anglosque signari. Ubi Hamburgi consensum fuerit in ea, quae ex aequo postulari ab imperatore5 poterunt, Anglos ea propo-

    356

    situros imperatori. Is si abnuat, suam se causam et arma cum nostris sociaturos. Polliceri Galliae regem6 se ad finem usque Iulii nullas facturum cum imperatore aut Hispano7 pactiones his contrarias. Sed quando breve est id tempus, ut intra id omnia illa Hamburgi peragantur, facile impetratum iri a Galliae rege, id tempus ut producat. Eadem mihi Heufdius8 a Bulionio9 veniens significavit. Quod ajunt se ad Angliae regem quod perscriptum est mittere, eo pertinet, ut excusationem aliquam habeant, quominus mihi sua conventa ostendant.

    Restitutionis generalitas Pomeraniam nobis ereptum it, et quin utrique ea in re Brandeburgico10 contra nos faveant, dubitandum non est.

    Ad arma non venire constitutissimum Anglis docet is, qui est ejus aulae nunc vultus11; docet ipsa Angliae sutilitas ex commerciis fluens, unde regi soli redeunta annui sex auri milliones. Sunt ergo certi Palatinatum legibus tolerabilibus sibi reddi et spem aliquam electoratus. Hoc illi ab imperatore et Hispano non obtinuere, nisi operae ipsis Austriacis circa pacis negotium utilis futurae pollicitatione. Quod cum Gallos latere non possit, sequiter habere et ipsos jam exploratas12 pacis suae, saltem cum imperatore, rationes multaque antehac erupere indicia et peritorum sermones quotidie audio, qui me inducant ut credam non fore Gallos in retinenda Lotharingia pertinaces. Quod si est, haud dubie urgebunt et Suedos, ut dimittant belli praemia. Et quod hic signari tabulas volunt, in eo aliquam ab ipsis dignitatis praecellentiam captari existimo.

    De duce Bernhardo13 nihil audimus aliud nisi penetrasse eum in Burgundiae comitatum cum minoribus aliquanto quam speraverat copiis. Interim bene evenit Galliae, quod motus ille agrestium resedit abolitione data acceptaque. Ita ingressus Bergeracum est dux Valetta14 liberataque Gallia non levi motu.

    Cardinalis Valetta15 ad Hanoviae partes ire creditur et principem Arausionensem16 jam habere in aperto exercitum celeres nuntii attulere. Batavicarum navium privatarum aliquammultae in mari interno ab Hispanica classe interceptae magnum in mercatores damnum dabunt.

    Eadem classis Hispanica adjuta etiam ab Ethruscis dicitur provinciae Narbonensis imminere; sed magna provincialum fide ac diligentia ea ora defenditur.

    Delegati a synodo protestantium, quae Alenconii nunc habetur, egregia oratione de sua obedientia securum regem fecere.

    Foedus illud immortale, quod cum magno Europae malo fecere cum Austriacis Rhaeti17, ab Helvetiis probatum est, qui et Rhaetis auxilia sua promittunt, si quis quicquam contra Rhaeticam libertatem moliatur.

    357

    Procedunt valde Hispanorum extra Gravelingam munitiones. Pro Casali sollicita est Italia. Ermesteinium an jam transierit an extrema toleret, dubitatur.

    Scribitur e Germania Gallasius18 ipse ivisse Pragam, quo et imperator et electores Saxo et Brandeburgicus19 sint venturi. Miles ejus partim Mosellam petere partim Burgundiae comitatum; et jam bonam partem Brissaci Rhenum transgressam, quo et stipendium eis venerit ad C M thalerorum imperialium.

    Haec postquam scripseram, venit ad me legatus Angliae extraordinarius comes Licestrius20. Longus multumque circumductus sermo eo tendebat, ut non Palatina domus tantum, sed et Germani omnes restituantur.

    Ego ostendi ab ipsis et ipsosmet et nos esse desertos. Et cum aequitatem commendaret cuncta restituere jubentem, memorem eum feci Hiberniae, quam nullo nisi armorum jure Anglia teneret.

    Cum adderet non eas esse Sueciae vires, ut Pomeraniam tueri possit, dixi non ita eum existimare debere de ea gente, quae nostra memoria uno tempore Polonis, Russis, Danis restitisset.

    Ait Northumberlandium21 - is proxima affinitate ipsi conjunctus est - maris utendi libertatem rursus Batavis turbaturum, nisi eam Batavi magnis pro domo Palatina officiis verbisque jus Angliae non laedentibus redimant.

    Ego a controversiae definitione me temperans satis habui ostendero, quam necessaria piscandi libertas esset reipublicae quamque ipsa respubica ad tutelam totius Europae. Sed haec quotidiani sermonis infarcire his literis pigeat.

    Voto finiam, Excell entissime atque Illustrissime Domine, pro regno, regina22 Tuaque Sublimitate.

     

    Lutetiae, 8/18 Iunii 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 333; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 356.
    2 - John Scudamore, ordinarius Engels gezant in Parijs.
    3 - Karel I.
    4 - Resp. Hugo Grotius en Willem van Liere.
    5 - Ferdinand III.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Philips IV.
    8 - Johan H(o)eufft, bankier te Parijs.
    9 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles, surintendant des finances.
    10 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    11 - Niet geïdentificeerd.
    12 - In de uitgave der Epist. staat ‘explorata’.
    13 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    14 - Bernard de Nogaret, hertog van La Valette.
    15 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    16 - Frederik Hendrik.
    17 - Op 17 januari 1637 had Graubünden met aartshertogin Claudia het verdrag van Innsbrück gesloten.
    18 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van Ferdinand III.
    19 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen, en Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    20 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    21 - Algernon Percy, graaf van Northumberland (1602-1668), Engels admiraal. Sidney's grootmoeder van vaders kant was Mary, dochter van John Dudley, hertog van Northumberland.
    22 - Christina van Zweden.