Excellentissimo Illustrissimoque Domino, Domino Axelio Oxenstiernae, reginae regnique Suedici, Gothici, Vandalici Senatori, Cancellario, reginae tutorum regnique procuratorum uni, armorum summo per Germaniam rectori, Libero Baroni in Kymitho aliorumque locorum toparchae
H. Grotius.
Multum mihi ac saepe cogitanti, vir omni laude superior, quem ex antiquitate virum tibi non parem - frustra enim id quaeram - sed proximum componerem, offert sese Atheniensis Xenophon, dux belli egregius, sapientiae praesertim actuosae illius atque civilis praeceptis instructissimus, eloquentiae praeterea suavissima lenitate.
Nam dux quantus fuerit, ostendunt satis res eius sub Cyro Artaxersis fratre gestae2, praesertim vero attriti exercitus reliquiae decem millia, ab ultima Perside per innumeros hostes, innumeras locorum difficultates, longissimo itinere in Graeciam reductae3, quae quidem decem millia Xenophontis ob id apud Graecos in rei admirandae proverbium transierunt.
Etiam de re equestri libellus eiusdem4, quam rei militaris peritus fuerit, ostendit.
Sapientiae vero illius actuosae cum tres sint partes, in his singulis eximius etiam ad alios instituendos fuit, nam virtutum privatarum semina, progressus, consummationemque Socratici eius sermones5 abunde continent; rei familiaris tuendae augendaeque rationem accuratissime docent qui eo titulo exstant eius libri6.
835
Civilem prudentiam quod attinet, cum ea aut in regnorum aut in liberarum civitatum cognitione versetur, principes perfectissimi, qualis forte ante Magnum Gustavum7, tuis praecipuis consiliis in id perductum fastigii, nemo reipsa exstitit, disciplinam atque vitam sub Cyri persona felicissime expressit8, liberae autem civitatis formam laudabilem in Laconica republica nobis dedit9. Et quia aerarii quoque cura ad implendam hanc prudentiam necessaria est, quam eius rei esset intelligens, libro de tuendis augendisque Atheniensis populi vectigalibus cognitum fecit10.
Instrumentum viri negotia publica tractantis praecipuum sermo est, quo Xenophon non externas tantum sibi amicitias conciliavit, sed et militum suorum gravissimos motus atque seditiones sanavit.
Et certe eloquentiam non mediocrem fuisse necesse est, ob quam ille Musae Atticae, teste Laertio11, nomen adeptus est. Atque adeo Dion ille Prusaeensis12, qui ob summam eloquentiam a Graecis Chrysostomus dicitur, ubi ad eam facultatem parandam dat praecepta, lectionem praecipue Xenophontis commendat eamque viro politico vel solam ait sufficere posse.
Haec vero omnia, vir maxime, in te qualia quantaque sint, nihil hic opus est dici, satis id me tacente agnoscent, quibus te conspicere teque audire concessum est. Erit forte alias istas virtutes tuas et quae ex illis virtutibus emanerunt pulcherrimas actiones discribendi lolus. Unum est quod optare nunquam desinam: sperare vero, an audeam, cum videam totum belli Germanici onus tibi, res vero Suedicas tibi imprimis incumbere, dubitare cogor: ut quemadmodum Xenophon, quod - ni fallor - praeter eum soli contigit Caesari13, res ipse a se gestas literis et veraciter et nitide consignavit, ita te scriptore habeamus, quae aut regum ab omni memoria maximus Gustavus Polonico, Moscovitico, Danico ac postremum Germanico bello te suasore atque adiutore gessit aut ipse egisti, primum mandato ipsius, deinde et postquam a tanto principe vacantem locum dignus successor implesti; nec iis quidem omisis consiliis, per quae rem Suedicam domi fundasti legibus magistratuumque cura, ornasti literis, stabilisti vectigalibus, muniisti vero armorum exercitati ne et valida classe. Ego vero quem tuus favor. - - - - - - -
Hoc autem omne, vir optime de humano genere, optime de Suedis, optime de me privatim merite, accipias velim, non ut munus, sed ut arrhabonem grati animi, quem ego multo majoribus, si possum, testimoniis velim ostendere, multum sic quoque citra id, quod debeo, constiturus14.