Illustrissime Domine,
Probatum est a rege Angliae2 fedus, quod legati ejus3 cum Gallis fecerant.
393
Id quale sit, aut in Suedia apparebit aut Hamburgi. Plusculum spei concepissem, si sopiri potuisset illa cum Batavis de piscatu controversia: quae vereor, ne recalescat, hoc novo egressu classis Anglicae, quae XXX navium erit, ut audio, inter Angliam Belgicumque littus: II in mari Hibernico, IV aliis missis ad coërcendos piratas Mauros.In agro Montisferratensi qui est Hispanorum exercitus XXVII millium esse scribitur.
Dux Vinariensis4 copias ducis Caroli5 transitum Araris impedire ipsi ad Ream volentes machines depulit transgressusque amnem cecidit eorum ad octingentos, fugavit caeteros. Expectat ex Alsatia pedites ter mille.
Dux Longavillanus6 oppidum Leonis Saunerii in comitatu Burgundico obsidet. Venere in eundem comitatum et ducis Rohanii7 copiae: ipsum morbus Genevae detinet.
At cardinalis Valetta8 ad Landresium jam castra sua communivit paratque oppidum operibus accedere: iisdemque9 in partibus Gassio10 turmis hostium obvius CC interfecit, cepit prope totidem. Castilionaeus11 quoque in Campania aliquid habet copiarum spargiturque rumor, sed dubitatae fidei, ire eum succursum Ehrebrestenio periclitanti.
Audimus et Viennae et Bruxxellis perscriptas pro Batavorum legatis tuti commeatus literas.
Ita fervent simul pacis, simul belli molimina, quae Deus in bonum regat orbis christiani, idemque, Illustrissime Domine, tibi tuisque adsit propitius.
[Lutetiae], III Iulij n. Cal. MDCXXXVII.
Tuae Illustrissimae Dominationi omni studio observantiaque
addictissimus
H. Grotius.
Gisam quoque oppidum in comitatu Burgundiae cepit dux Vinariensis. Mortuus Divione est Ponica12, magno ducis dolore. Creditur dux obsessurus Vesontionem. Oppidum Leonis Saunerii jam captum nuntiatur.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 10 Iulij st. n.