eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    394

    3145. 1637 juli 3. Aan L. Aubery du Maurier1.

    Bene vobis evenisse iter, nobilissime Maureri, multum gaudeo, ita de me merente amicitia, quae mihi cum patre2 fuit, cum liberis omnibus3 est eritque. Gaudeo non minus, quod D. Davausio4 tam commode se obtulit regis Daniae5 in illas partes adventus, quem et ego in eodem Fortunae oppido privatus a meis toties male habitus vidi atque ita ab eo sum exceptus, ut ipsius summae humanitati plurimum debeam. Cum vero et ipsi regi et civitati Hamburgensi, cujus diu hospes fui, velim optime, nihil est, quod malim quam inter hanc et ipsum aequas inveniri amicae vicinitatis rationes.

    Ostendit mihi per literas Lindenbrogius6 se et amicitiae nostrae meminisse perveteris et tua recente delectari. Magni autem faciendus est D. Lindenbrogius tum per se - est enim non mediocriter eruditus et jam olim amicus eruditissimis - tum vel ob id maxime, quia, ut recte observas, caeteri homines, etiam illiterati qui non sunt, ad utilitates se vertunt, ut in lucripetarum urbe.

    Consilium tuum Auberiique7 videndi Lubecam, Daniam, Suediam, Dantiscum et, si res ferant, Poloniae interiora, multum probo: cum enim nullam non gentem utile sit nosse, tum eas nosse, quae ob longinquitatem paucis notae sunt, apprime est gloriosum, et spero in Suedia nostra fore, quae digna sunt conspici, nam ad extima Lapponiae vos profecturos, nisi si historiam πεϱιηγήσεως scripturi estis, non puto.

    Vale, et si qua in re utiles esse possumus, me meisque utere.

    Tibi tuo jure amantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Iulii nov. Cal. 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 338 Antw. op no. 3106. Betreffende geadresseerde, Louis Aubéry du Maurier, zie men no. 3106, p. 334 n. 1.
    2 - Benjamin Aubéry du Maurier; zie over hem III, p. 136 n. 5.
    3 - Zie voor hun namen V, p. 272 nn. 3, 4, 6 en 9.
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux, in wiens gevolg Du Maurier de reis maakte.
    5 - Christiaan IV.
    6 - Friedrich Lindenbrog; zie over hem V, p. 44 n. 3.
    7 - Pomponne Aubery (Aubry); zie over hem no. 3106, p. 334 n. 5.