eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3149 1637 juli 5. Van C. Salmasius1.

    Resumam arma, vir amplissime, quorum usus hic crebrior nullo respectu eorum, quae mihi nativa sunt, quibus fortasse nec melius uterer, quo recentior sum ab auctorum lectione, qui lingua ista loquuntur, quam a nutricis lacte quae me illam alteram docuit.

    400

    De Foenore ut res sunt nonne fateberis haud meliorem et convenientiorem his locis dari a me potuisse tractatum2, ubi homine[s?] πάντες τοϰισταὶ, πάντες εἰσὶν ἅϱπαγες3. Praeterea pensanda fuit haec usura mora temporis, quod in hac academia consumpsi sine ullo fructu studiorum meorum. Multa sane ad hoc argumentum pertinentia congessi, quae non concordant cum hominum doctissimorum, qui haectenus de ea re scripserunt, sententiis. Graecorum praecipue Usuras male a nostris explicatas fuisse ostendo, de quibus omnium utlimus cum tractaverit ὁ μαϰαϱίτης Scaliger4 in opere postumo de Re nummaria5, nihilo melius illas, quam alii fecerunt, elucidavit.

    Foenus etiam et Usuram non ita distinguenda censeo, ut vulgo nostris iurisconsultis placuit. Nam Foenus doceo nihil aliud proprie fuisse quam δάνειον ἐπίτοϰον eoque nomine distinctum a Mutuo, quod erat gratuitum. Si Foenus aliquando et pro Usura sumitur, id abusive dictum, et de ea tantum Usura usurpandum demonstro, quae ex causa Mutui foenebris exigebatur.

    In summa, Foeneratores in bene morata Republica tolerari posse, modo excessus tollatur ϰαὶ τὸ ὑπὲϱ μέτϱον modusque improbitati et avaritiae a lege certus imponatur pro ratione temporum et locorum et hominum. Inter נשך et מרבית nullam esse differentiam, nisi respectu creditoris et debitoris, detrahit illa ex substantia debitoris, addit ista ad creditoris opes.

    Pluribus haec confirmare studui et liber in satis magnam molem exiit. Minutissima litera excuditur in octavo et triginta circiter foliorum erit. Properant sub praelo .... Non miraberis ubi videris.

    .... XIV Marci ϰαὶ μετ᾽ αὐτοῦ ὄχλος μετὰ μαχαιϱῶν ϰαὶ ξυλων6.

    Reprehendit Bezam7 et veterem interpretem, quod ve[r?]terunt: cum gladiis et fustibus. Nam μάχαιϱα in glossario H. Steph.8 exponitur sica. Esse igitur pugionem et brevem gladiolum. Quasi vero illi venerint cum fustibus et brevibus gladiolis et non cum gladiis et machaeris longis potius. Apud Polybium9 et alios idoneos auctores μὰχαιϱα passim de gladio. Talia infinita sunt. In arrianos saepe invehitur, pontificiis parcit. Ἠμιόλιος τόϰος est sesquicentesima, Κεντηνάϱιον centum sunt librae.

    Raptim. Leydae, V Iulii. MDCXXXVII.

    Barnabae latina10 non habui, prius urbe excessi quam ille, qui promiserat, fidem liberasset; si haberem, tu quoque haberes.

    Vale, vir amplissime, et me ama.

    Notes



    1 - Gedrukt Salmasii Epist. lib. I, p. 249. Antw. op no. 3077.
    2 - De Vsvris Liber, Clavdio Salmasio auctore. Lvgd. Batavor. Ex Officina Elseviriorum. MDCXXXVIII.
    3 - Xeno 1 (Kock, Com. Att. Fragm. 3, p. 390): πάντες τελῶυαι, πάντες εἰσὶν ἅϱπαγες.
    4 - Joseph Justus Scaliger (1540-1609), vermaard klassiek-filoloog te Leiden, in wiens plaats Salmasius in november 1632 was benoemd.
    5 - De Libri De Re Nvmmaria zijn onuitgegeven gebleven; zie Claudii Salmasii, Viri Maximi, Epistolarum Liber Primus, p. LXVIII.
    6 - N.T., Markus 14. 43.
    7 - Theodorus Beza (de Bèze); zie III, p. 2 n. 1.
    8 - Henri Estienne (1531-1598) publiceerde in 1572 te Genève zijn beroemd geworden Thesaurus graecae linguae.
    9 - Polybius (±210-128 v. Chr.), Grieks historicus, schrijver van Ἱστοϱίαι, behelzende de geschiedenis van Rome van 220/19-145/4 v. Chr.
    10 - Zie over de Brief van Barnabas V, p. 132 n. 5.